Page images
PDF
EPUB

Forsitan has laudes, decantatumque parentis
Nomen, ad cxemplum, sero servabitis ævo. 120
Ad Salsillum Poe tam Romanum œgrotantem.
SCAT^OMTES.

OMusa gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes inceflu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quam cum decentes flava Deiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum, 5

Adesdum et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camœna nostra cur tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immerito divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum 10

Polique tractum, (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venit seraces kali soli ad glebas,
Visum superba cognitas urbes fama 15

Virosque doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa Salsille,
Habitumque fesso corpori penitus sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat. 20

Nec id pepercit impia quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O duke divum munus, O salus Hebes
Germana! Tuque Phœbe morborum terror

PyPythone cæso, sive tu magis Pæan 25M A X S U S.

Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati. 30

Sic ille charis redditus rurfum Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper AEgeriam spectans. 35

Tumidusque et ipse Tibris hinc delinitus
Spei favebit annuæ colonorum:
Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimium sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum, 40

Adusque curvi salsa regna Portumni.

[ocr errors]

Joannes Baptijla Manfus Marchio Villensis, viringeniilaude, tum lilterarumjludio,necnonet bellicavirtute apud Italos clarus in primis ejl. Ad quem TorquatiTaJJi dialogus extat de Amicitia fcriptus; er at enimTaffi amici/fimus; abquo etiam inter Campania principes celebratur, in illopoemat4 cui titulus Gerufalemme conquiflata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, e cortesi

Risplende il Manso—

Is authorem Neapoli commorantem Jummd benevolentid prosecutus ejl, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hojpes ilk antequam ab ea urbe difcederet, ut ne ingratumfe ojlenderet, hoc carmen mifit.

HæcquoqueMansetuæmeditanturcarminalaudi
Pierides, tibi Manse choro notissime Phœbi,
Quandoquidem ille .alium haud æquo est dignatus
Post Galli cineres, et Mecænaijis Hetrusci. (honore,
Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ,
Victrices hederas inter, laurosque sedebis. 6

Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinurn
Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum, 10
Dum canit Assyrios divum prolixus amores;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa tibi soli, supremaque vota reliquit.
Nec manes pietas tua chara fefellit amici, 15
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam. (sant
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia ces-
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,
Qua potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, et varia sub forte peractam 20
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
AEmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit AEolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te Clius et magni nomine Phœbi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum 25
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quæ nuper gelidavix enutrita sub Arclo
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos 30
Credimus obscuras noctis sensifie per umbras,
Qua Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines.
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phœbo,
Qua plaga septeno mundi sulcata Trione 36

Brumalem patitur longa sub nocte Booten.
Nos etiam colimus Phœbum, nos munera Phœbo
Flaventes spicas, et lutea mala caniftris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas. 41
(Gens Druides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant).

Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosa Graiæ de more puelLæ 45

Carminibus lætis memorant Corineida Lqxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicoma Hecaerge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, 50
Claraque perpetui succrescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumquevi-
Et parili carpes iter immortale volatu. (rorum,
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas: 55
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ cœlo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden fusceperat hospes;
Tantum ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile man sue ti cessit Chironis in antrum, 60
Irriguos inter saltus frondosaque tecta
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigra
Ad citharæ strepitum blanda prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro necfixa sub imo^5
Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, imraania pondera, silvas,
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet 70
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phœbus,

At

« PreviousContinue »