Page images
PDF
EPUB

Pythone cæso, five tu magis Pæan 25

Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati. 30

Sic ille charis redditus rursum Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper AEgeriam spectan*. 35

Tumidusque et ipse Tibris hinc delinitus
Spei favebit annuæ colonorum:
Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimium sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum, 40

Adusque curvi salsa regna Portumni.

[ocr errors]

M A X S U S.

Joannes Baptijla Manfus Marchio Villensis, viringeniilaude, tum lilterarumjludio,necnonet bellicavirtute apud Italos clarus in primis ejl. Ad quem TorquatiTaJJi dialogus extat de Amicitia fcriptus; er at enimTaffi amici/fimus; abquo etiam inter Campania principes celebratur, in illopoemat4 cui titulus Gerufalemme conquiflata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, e cortesi

Risplende il Manso—

Is authorem Neapoli commorantem Jummd benevolentid prosecutus ejl, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hojpes ilk antequam ab ea urbe difcederet, ut ne ingratumfe ojlenderet, hoc carmen mifit.

HæcquoqueMansetuæmeditanturcarminalaudi
Pierides, tibi Manse choro notissime Phœbi,
Quandoquidem ille .alium haud æquo est dignatus
Post Galli cineres, et Mecænaijis Hetrusci. (honore,
Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ,
Victrices hederas inter, laurosque sedebis. 6

Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinurn
Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum, 10
Dum canit Assyrios divum prolixus amores;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa tibi soli, supremaque vota reliquit.
Nec manes pietas tua chara fefellit amici, 15
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam. (sant
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia ces-
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,
Qua potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, et varia sub forte peractam 20
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
AEmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit AEolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te Clius et magni nomine Phœbi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum 25
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quæ nuper gelidavix enutrita sub Arclo
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos 30
Credimus obscuras noctis sensifie per umbras,
Qua Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines.
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phœbo,
Qua plaga septeno mundi sulcata Trione 36

Brumalem patitur longa sub nocte Booten.
Nos etiam colimus Phœbum, nos munera Phœbo
Flaventes spicas, et lutea mala caniftris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas. 41
(Gens Druides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant).

Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbofa Graiæ de more puelLæ 45

Carminibus lætis memorant Corineida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicoma Hecaerge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, 50
Claraque perpetui succrescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque vi-
Et parili carpes iter immortale volatu. (rorum,
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas: 55
At non sponte domumtamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ cœlo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden fusceperat hospes;
Tantum ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile manfueti ceflit Chironis in antrum, 60
Irriguos inter saltus frondosaque tecta
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigra
Ad citharæ strepitum blanda prece victus amici
Exilii duros lenibat voceJabores.
Tum neque ripa fuo, barathro nec fixa sub imo 65
Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas,
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet 70
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phœbus,

At

Atlantisque nepos; nequeenim nisi charus ab orlu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et AEsonios lucratur vivida fuses, 75

Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum
Phœbæos decoralTe viros qui tam bene norit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumqueetiam sub terris bella moventem; 81
Aut dicam invictæ sociali fœdere mensæ
Magnanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit)
FrangamSaxonicasBritonumsub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, 85
Annorumque satur cineri sua jura relinquam,
Ille mihi leclo madidis astaret ocellis,
Astanti fat erit si drcam sim tibi curæ;
Ille meos artus liventi morte solutos
Curaret parva componi molliter urna. go

Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
sum quoque, si qua fides, sipræmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolum semotus in æthera divum, 95
Quo labor et mens pura vehunt, atqueignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt) et tota mente ferenum

B b b Ri

« PreviousContinue »