Page images
PDF
EPUB

Atlantisque nepos; nequeenim nisi charus ab orlu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et AEsonios lucratur vivida fuses, 75

Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum
Phœbæos decoralTe viros qui tam bene norit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumqueetiam sub terris bella moventem; 81
Aut dicam invictæ sociali fœdere mensæ
Magnanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit)
FrangamSaxonicasBritonumsub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, 85
Annorumque satur cineri sua jura relinquam,
Ille mihi leclo madidis astaret ocellis,
Astanti fat erit si drcam sim tibi curæ;
Ille meos artus liventi morte solutos
Curaret parva componi molliter urna. go

Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
sum quoque, si qua fides, sipræmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolum semotus in æthera divum, 95
Quo labor et mens pura vehunt, atqueignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt) et tota mente ferenum

B b b RiRidens purpureo suffundar lumine vultus,

Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo. ioo

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM. Thyrsis etDamon ejujdem viciniœpqflores, eadem Jludia fequuti a pueritid amici er ant, ut qui plurimum. Thyrsi* animi causa proseflus percgrl de obitu Damonis nuncium accepit. Domum pojlea reversus, et rem ita esfe * comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autemjub persona hie intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cœtera Anglus; ingenio, doclrind, clariffimisque cœteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HImerides nymphæ (nam vos etDaphninetHy-
Et plorata diu meministis fata Bionis) (Ian,
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis, 5

Fluminaque,fontesquevagos,nemorumquereceffus,
Dum sibi præreptum queriturDamona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes, 10
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assueta seditque sub ulmo, 15
* comperiensEdit. Fenton. Turn

Tum vero amissum tum denique sentit amicum, Cœpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, dominojam nonvacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo, Postquam te immiti rapuerunt funere Damon! 20 Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris? At non ille, animas virga qui dividit aurea, Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum. 25

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certe nisi me lupus ante videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: Illi tibi vota secundo 30

Solvere postDaphnin, postDaphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dumFaunus amabit: Si quid id est, priscamque fidemcoluisse, piiimque, Palladiasque artes,sociumque habuissecanorum.34

Ite domum impasti, domino jam nonvacat, agni. Hæc tibi certamanent.tibi erunt hæc præmiaDamon, At mihi quid tandem fiet modo? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis, Aut rapido sub sole., siti morientibus herbis? 40 Sive opus in magnos suit eminus ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis sando sopire diem, cantuque solebit?

B b b 2 Ite

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit 45 Mordaces curas, quis longam fallcre noctem Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni Molle pyrum, et nucibus slrepitat focus, at malus auMiscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo? (ster

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, 51

Cum Pan æsculea somnum capit abditus umbra,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tummihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores? 56

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbrae,
Hic serum expecto, supra caput imberet Eurus 60
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heuquam culta mihi prius arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges alta satiscit! Innuba neglecto marcescit et uva racemo, 65

Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Mœrent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibœus ad ornos, Ad salices Aegon, adflumina pulcherAmyntas, 70 Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco,

Hic Zephyri, hicplacidasinterstrepitarbutusundas; Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domumimpasti, domino jam nonvacat, agni. Mopsusadhæc, nam meredeuntem forte notarat, (Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus) 76 . Thyrsi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis? Aut te perdit amor, aut te male fascinat astrum, Saturni grave sæpe suit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo. 80

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et quid te Thyrsi futurum est? Quid tibi vis? aiunt, non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, et semper amorem 85 Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino j am nonvacat, agni. Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Aegle Docta modos, citharæque sciens, fed perdita fastu, Venit Idumanii Ghloris vicina fluenti; go

Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domumimpasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales, 95

Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege, sic densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri; Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus

Ag

« PreviousContinue »