Page images
PDF
EPUB

Ridens purpureo suffundar lumine vultus,

Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo. ioo

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM. Thyrsis et Damon ejujdem viciniæ pq/lores, eadem Jludia Jequuti a pueritid amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causa proseflus peregre de obitu Damonis nuncium accepit. Domum pqstea r ever Jus, et rem ila ejfe * comperto, fe, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hie intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriœ Luca paterno genere oriundus, cœtera Anglus; ingenio, doclrind, clarijjimifque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HImerides nymphæ (nam vos etDaphnin et Hy-
Et plorata diu meministis fata Bionis) (Ian,
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus afliduis exercuit antra querelis, 5

Fluminaque,fontesquevagos,nemorumquereceffus,
Dum sibipræreptumqueriturDamona, nequealtam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes, 10
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul affueta seditque sub ulmo, 15
* comp er iens Edit. Fenton. Tum

Tum vero amissum tum denique sentit amicum, Cœpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, dominojam nonvacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo, Postquam te immiti rapuerunt funere Damon! 20 Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris? At non ille, animas virga qui dividit aurea, Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum. 25

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certe nisi me lupus ante videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: Illi tibi vota secundo 30

Solvere postDaphnin, postDaphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dumFaunus amabit: Si quid id est, priscamque fidemcoluisse, piiimque, Palladiasque artes,sociumque habuissecanorum.34

Ite domum impasti, domino jam nonvacat, agni. Hæc tibi certamanent.tibi erunt hæc præmiaDamon, At mihi quid tandem fiet modo? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis, Aut rapido sub sole., siti morientibus herbis? 40 Sive opus in magnos suit eminus ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis sando sopire diem, cantuque solebit?

B b b 2 Ite

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit 45 Mordaces curas, quis longam sallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, at malus auMiscetcuncta foris, et desuper intonatulmo? (ster

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, 51

Cum Pan æsculea somnum capit abditus umbra,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tummihi rifus,
Gecropiosque sales referet, cultosque lepores? 56

I te domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ,
Hic serum expecto, supra caputimberet Eurus 60
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quam culta mihi prius arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit et uva racemo, 65

Nec myrteta juvant; oviumquoque tædet, at illæ Mœrent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibœus ad ornos, Ad salices Aegon, adflumina pulcher Amyntas, 70 Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco,

Hic Hic Zephyri, hicplacidasinterstrepitarbutusundas; Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domumimpasti, domino jam nonvacat, agni. Mopsusadhæc, nam meredeuntem forte notarat, (Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus) 76 . Thyrsi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis? Aut te perdit amor, aut te male fascinat astrum, Saturni grave sæpe suit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo. 80

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et quid te Thyrsi futurum est? Quid tibi vis? aiunt, non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, et semper amorem 85 Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino j am nonvacat, agni. Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Aegle Docta modos, citharæque sciens, fed perdita fastu, Venit Idumanii Ghloris vicina fluenti; go

Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domumimpasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales, 95

Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege, sic densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri; Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus

Ag

Agminaphocarum numerat, vilisque volucrum ioo
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, sero sua tecta revisens,
Quem si sors letho objecit, feu milvus adunco
Fata tulit rostro, feu stravit arundine fossor,
Protinus ille alium socio petit inde volatu. 105
Nos durum genus, et diris exercita satis
Gens homines aliena animis, et pectore discors,
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies qua non speraveris hora no
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per ae'reas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam, 115
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes! 120
Ah carte extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placide morientis ocellos,
Et dixisse vale, nostri memor ibis ad astra.

Ite domum impasti, domino jam non vacat,. agni.

Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit

Pastores Thusci, Musis operatajuventus, 126

Hic Charis, atque Lepos; et Thufcus tu quoque

Damon, An

[ocr errors]
« PreviousContinue »