Page images
PDF
EPUB

Antiqua genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Ami
Murmura, populeumque nemus, quamollior herba,
Carpere nunc violas, nunc fummas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multum
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ, 135
Quin et nostra suas docuerunt nomina sagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, 140

Dum solus teneros claudebam cratibus hœdos.
Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus!
Et quæ tum facili sperabam mente futura 145

Arripui voto levis, et præsentia finxi,
Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardat,
Imus? et arguta paulum recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tuagramina, succos,i50
Helleborumq;humilesq;crocos,foliumq; hyacinthi,
Quasquehabetistapalusherbas,artesquemedentum.
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentum,
Gramina, postquam ipsi nil prosecere magistro.
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat

Fistula, ab undecima jam lux est akera nocte, 156
Et tum forte novis admoram labra cicutis,
Difllluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam, voscedite fylvæ. 160
Ite domumimpasti, domino jamnonvacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennumq;Arvigarumq;duces,priscumq;Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iogernen, 166
Mendaces vultus, astumptaque Gorlois arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita fupersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu 169

Multum oblita mihi, aut patriis mutata Camœnis
Brittonicum strides, quidenim ? omnia non licet uni
Non sperasse uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (fim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Ufa, etpotor Alautti, 175
Vorticibusq; frequens Abra, et nemus omne Trean-
EtThamesis meus anteomnes, et fusca metallis (tæ,
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Itedomum impasti, dominojamnonvacat, agni.
Hæc tibi servabam lenta sub cortice lauri, 180
Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,

Et

[ocr errors]

Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriserum ver, 185
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phœnix divina avis, unica terris
Cæruleum fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis. 189
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quis putet? hicquoqueAmor, pictæq; innubephare-
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo; (træ,
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circum flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes 195
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere sacræ, sormæque deorum.

Tuquoqueinhis,nec me fallitspeslubrica,Damon, Tu quoque in his certe es, nam quo tua dulcis abiret Sanctaquesimplicitas, nam quo tua Candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, 201

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
AEthera purus habet, pluviumpedereppulitarcum;
Heroumque animas inter, divosque perennes, 205
AEthereos haurit latices et gaudia potat
Ore facro. Quin tu cœli post jura recepta
Dexter ades, placidusque save quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodotus,*quo te divino nomine cuncti 210

Cœlicolæ norint, fylvisque vocabere Damon.

C c c Qjjod

Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata suit, quod nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginci servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, 315
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ
AEternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque surit lyra mista beads,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

Jan. 23. 1646.
Ad JOAXXEM ROUSIUM Oxonienfis Academics

Bibliothecarium. De libro Poematum ami/so, quem illesibi denuo mittipqstulabat, ut cum aliis no/iris inBibliothecapublica reponeret,Ode.

Strophe 1.

GEM EL LE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet gemina,
Munditieque nitens non operosa,
Quam manus attulit

Juvenilis olim, 5

Sedula tamen haud nimii poetæ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio 10
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede;

Antistrophe.
Quis te parve liber, quis te fratribus

SubSubduxit reliquis dolo?

Cum tu missus ab urbe, 15

Docto jugiter obsecrante amico, .
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,

Fontes ubi limpidi 20

Aonidum, thyasusque facer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cœlo,
Celeberque futurus in ævum;

Strophe 2.
Modo quis deus, aut editus deo 25

Pristinam gentis miseratus indolem
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus, 30

Et relegatas sine sede Musas
Jam pene totis finibus Angligenum;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes

Figat Apollinea pharetra, 35

Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo.

Antistrophe.
Quin tu, libelle, nuntii licet mala
Fide, vel oscitantia
Semel erraveris agmine fratrum,

C c c 2 Seu

« PreviousContinue »