Page images
PDF
EPUB

Seu quis te teneat specus, 40

Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo terreis institoris infulsi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam 4^

In Jovis aulam remige penna;

Strophe 3.
Nam te Rousius sui
Optat peculi, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,
Rogatque venias ille cujus inclyta 50

Sunt data virum monumenta curæ:
Teque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
AEternorum operura custos fidelis,
Qixæstorque gazæ nobilioris, 55

Quam cui præfurt Ion
Clarus Erechtheides
Opulenta dei per templa parentis
Fulvosque tripodasT donaque Delphica,
Ion Actæa genitus Creusa. 60

Antistrophe.
Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amœnos,
Diamque Phœbi rursus ibis in domum,
Oxonia quarn valle colit

Delo posthabita, . 65 Bifidoque Parnassi jugo:

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem

Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.

Illic legeris inter alta nomina 70

Authorum, Graiæ simul et Latinæ

Antiqua gentis lumina, et verum decus.

Epodos.
Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam seio placidam sperare jubeo 75

Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes
Et tutela dabit solers Roiisi,

Quo neq; lingua procaxvulgi penetrabit, atq; longe
Turba legentum prava faceflet; 8»

At ultimi nepotes,
Et cordatior ætas
Judicia rebus æquiora forsitan
Adhibebit integro sinu.

Tum livore sepulto, 85

Si quid meremur sana posteritas sciet
Roiisio favente.

Ode Ode tribus conjlat Strophis, totidemque Antijlrophis, und demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nee versuum nu?nero, nee certis ubique colis exaEle respondeant, ita tamen secuimus, commode legendi potius, qudm ad antiquos concinendi modos rationem speflantes. Alioquin hoc genus rectiiis fortajfe did monojlrophicum debuerat. Melra partim Junt Kata Schesin, partim apolelumeua. Phaleucia quœfunt, Spondœum tertio loco bis admiUunt, quod idem infecundo loco Catullus ad libitum fecit.

* Ad CHRISTlNAM Suecorum Reginam nomine

Cromwelli.

BEllipotens Virgo, septem regina Trionum,
Christina, Arcto'i lucida stella poli,
Cernis quas merui dura sub caflide rugas,

Utque senex armis impiger ora tero;
Invia fatorum dum per vestigia nitor, 5

Exequor et populi fortiajussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra;
Nec sum hi vultus Regibus usque truces.

* These verses were sent to Christina Queen of Sweden with Cromwell's picture, and are by some ascribed to Andrew Marvel, as by others to Milton: byt.I should rather think they were Miltdn's, being more within his province as Latin Secretary.

[graphic][merged small]
« PreviousContinue »