Miles in arma ruit, paucos et sanguine nummos At placidam sequitur pacem prudentior alter, Lentulus, in pugnâ dum fortiter arma gerebat, Non tamen Aufidio visa est victoria tanti; Crure domum salvo, sed sine laude redit. Pulcher opum cumulus mirantem pascit ocellum, Venter at esuriens, "Pœnam dabis improbe," clamat, "Cuncta meus penetrans ibit in ossa dolor." Vera monet; sine thesauris vir dives ad Orcum Flet Mittitur, et rapto flet puer orbus avo: puer; at tristes solata pecunia luctus, Vina, dapes, nymphas, omnia læta parat; Deperitura brevi, ceu, ver ubi risit amoenum, Defluit a summis mane pruina jugis. Utilis Æmilio, tibi ludo est alea, Quintî; Et minus est ludo cara crumena tibi: Pauperior tu semper abis, locupletior ille; Quis putet ad similes edita vota Deos? Tota domus resonat, Pauli mirata lepores, Nam lepor est, Pauli quicquid ab ore cadit : Os aperit Paulus; rident juvenesque senesque; Ore locuturo tot micuere sales. Cotta jocos odit, nec scit bene Cotta jocari ; Vir sapiens ego sum, murmurat ipse sibi; Et puto, si quis inest torvo sapientia vultu, Cotta sibi in toto non habet orbe parem. Phyllide jam nuptâ se prædicat esse beatum, O pudor! ingrata est Phyllis, juvenesque protervos Carmina condit ovans, et amat sua carmina Faustus ; Jure suam prolem possit amare parens : Utque pater caris pueros ostendit amicis, Quo fallat sociæ tædia longa dapis ; Carmina convivis recitat post prandia Faustus, Pascat ut ingenium nobiliore cibo: Rufus et Aufidius tollunt super astra poetam, Bisque rogant eadem terque quaterque legat: Illi audire solent, quæ sint pulcherrima nôrunt, Ast alii nutant omnes, et pulchra Corinna "Crede mihi; felix, libera, dives eris." Vindicat humani generis carissima jura; Despicit infidum vulgus, populumque profanum, Nunc hinc incertum, nunc movet inde pedem. Huc proceres studiis, rapit illuc mobile vulgus ; Quisque suos sequimur, credula turba, duces. quorum vili sententia veneat auro, Sunt Ira furens multos, et malus ardor agit. cc PUERILIA LUSIMUS OMNES." Mens etiam pueris varia est; sua quemque voluptas Fluminaque antiquos præterlabentia muros, Cara meo fratri flumina, cara mihi; Quot ludos agitent, quales post seria nugas, Qua levis attritu canduit herba pedum : Protinus hunc certo designat limite, seque Dividit in partes gens animosa duas : Jamque ferunt celeremque pilam, baculosque sonantes; Illa indefessam corripit usque fugam ; Nunc per humum saliens, nunc icta resurgit in auras Mobilis, et varias itque reditque vias. It clamor cœlo; fervet certamine campus; Fronte fluit sudor; fulgurat igne gena. L Parte aliâ ardentem cohibet minor area ludum, Qua resonat paries icta minore pilâ. Ast alii teretes volvunt mirâ arte lapillos, Mutuaque inter se bella ciere docent. Hic rota se tenuis, movet inde volubile buxum, An loquar, ut plumis levior volitantibus uter Et strepitus discors, iraque mixta joco: Jurgia non absunt: hostis colliditur hosti, Card Pronus in immundam volvitur alter humum. Quid soleæ possint, laceri testantur amictus, Inva Ne pueri, ne vos animis assuescite rixas ; Est qui flumineas armatus arundine ripas Quærit, ubi multo pisce natantur aquæ; Quem fluitans summo delectat in æquore suber, Nec piget ingratæ tædia ferre moræ. Nonnunquam in gremio tumidæ sublata Sabrina Allicit audacem parvula cymba chorum : Incumbunt transtris; salit alto hiscente carina, Suaviter in numerum remus et unda canunt. Ecce Julius En ci Respi Jam f |