Page images
PDF
EPUB

An poteris vivum chartæ committere vultum,
Qui miranda solet, voce tacente, loqui?
Ejus enim non est imitabile fulgur ocelli :

Ne tua præstringat lumina luce, cave.
Cætera cum possis, hoc ars tibi deerit ad unum :

Tentandum tamen est; incipe pictor opus. Fors erit, ut dulcem capiant tibi corda furorem, Et quasi conspectâ sint animata Deâ. Eveniat precor hoc, votis optabile nostris,

Nec tamen in damnum, pictor amice, tuum; Scilicet ut ridens adsit Venus ipsa labori, Ipse tibi præsens auxilietur Amor. Haud mora jam magici tingent penicilla colores, Et quoquo inciderint lumen et ignis erit; Attonitoque tibi crescet vitalis imago,

Stabit et tabulis altera nata Chloe.

AN EPITAPH.

Duo hic sepulti sumus,
Una duos tegit humus,

Una domus continet;

Si quis huc direxit passum,
Ne discedat hinc incassum,
Verum pauca legens stet.

Dum in terrâ vivebamus,
Fidi conjuges eramus,
Quos perenni vinculo

Junxit exoptatus hymen,
Pace beans nostrum limen
Et amore mutuo.

[blocks in formation]
[ocr errors]

"C MOVEAT CORNICULA RISUM

FURTIVIS NUDATA COLORIBUS."

Traditur, (antiqua est ea fabula,) graculum paternæ
Sprevisse gentis corpus et colorem.

"Cur mihi non facies melior data?" Sic solebat ille Questus inanes pipilare secum:

"Cur non crista rubens in vertice? non venusta cycni “Candore cervix elegantiâque ?

"Stellatis radians Junonius ales est ocellis:
Indignor hanc me non habere laudem.”
Talia plorabat quondam miser, aspicitque plumæ
Stellis micantes forte qua jacebant:

Attollit spolia, et vitrei prope marginem fluenti
Suis laborat implicare pennis;

Qualis et ad speculum sedet anxia comiturque nympha,
Longas adornans se moratur horas;

Deinde novâ lætatus imagine vadit ambulatque
Collumque jactat erigitque caudam ;

Pavonumque gregi, quasi plaudere possit ipsa Juno,
Pavone jungit se superbiorem,

Ostentans avide spectacula risui futura.

Quid multa? Cernit agmen omne fraudem ;

Invadunt rostris non lenibus, exuuntque prædâ,
Locoque pellunt improbum fugantes.

In propriâ te pelle tene; simulata vix, opinor,
Aut feminas latebit aut volucres.

Nonne vides? Sacharissa nitens ubi prodit in catervas, Nullam fefellit fucus is puellam;

Invidus extemplo præstantia risus ora curvat,
Meat malignus hinc et hinc susurrus.
Graculus infelix quo verteret? Ad suos sodales,
Pœnam daturus heu severiorem,

Avolat. "O generis turpissime," sic repulsus audit; "Nostrosne cœtus ausus es redire?

"Ludibrio cum sis pavonibus, anne graculorum "Consortio videris esse dignus?

"Ut tu temnebas alios, ita temneris vicissim; "Hæc justa merces insolentiarum."

[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »