Page images
PDF
EPUB

A cisco Villalobos, rei medicæ peritissimo, scriptisque de eadem notissimo, Nierembergius atque Alvarus narrant. Compererat is, explorato venarum pulsu, morbi vim post aliquot tandem menses pæne exhaustam. Quid, inquiebat, præmii feram, si fausto te nuntio beem? Quidvis optato, inquit Franciscus, optatum feres. Erat in proximo forte armarium aurea argenteaque supellectile laute instructum; in quo grandem, ex argento conflatam, paropsidem conspicatus medicus, hanc sibi promitti voluit: annuit postulato Franciscus. Redeunti, quo die et hora recurrere febris solebat, Franciscus, cum nullum febris æstum sibi reliquum esse perciperet, tua est, medico ait, paropsis: at sat lucri habeo, si nulla me febris habet. Quid videtur? Sensit ille febris quidem Francisco nonnihil superesse, sed tantillum, vix ut percipi posset, ac festive respondit illud philosophi: Amicus Plato (ita paropsidem Hispani vocant) sed magis amica veritas paropsidem perdidi. Minime vero, inquit Fransciscus, tradique confestim pro unis binas paropsides jussit, hominis cum B fide, tum candore magnopere delectatus. recuperatis ex ea viribus, trajecturum in Africam casa

rem,

Barcinonem

anno 1535,

:

45 Vix jam confirmatus, inquit Schottus, suscepta in eam Galliæ partem, quæ Provincia Romanis est appellata, expeditione, arma tractans cæsarem secutus est. Verum festinat nimium Ribadineira quidem cæsaris expeditionem in Galliam memorat, posteaquam Franciscum ex morbo convaluisse dixerat; sed hanc proxime a confirmata ei valetudine susceptam fuisse, non dixit. Invasit eum febris, ut supra dictum est, post celebrata anno 1533 Montione comitia, ac per aliquos tantum tenuit menses: nequit itaque ultra annum 1534 restituta Francisco valetudo differri: cæsar autem, jam confecta expeditione Tunetana, suscepit Gallicam, anno nimirum 1536. Accuratior hoc loci Alvarus Cienfuegos fuit, qui lib. 2, cap. 3, § 4, quæ annis 1534 et sequenti a Francisco sunt gesta, hunc fere ad modum describit. Egressus Toleto die quinta Maii anni 1534, comite Francisco, Abulam cæsar venit; ubi diebus septem splendidissime habitia Gomesio de Avila, Vallisoletum prosecuti sunt iter: Chinc cæsar, missis quaquaversum litteris, comitia mense Octobri ejusdem anni Matriti celebranda indixit. Matritum redux, quam meditabatur adversus Barbarossam piratam, qui cum terruisset Italiam, conversis in Africam armis, Tunetanum regem Muley Hazem regno expulerat, Francisco expeditionem aperuit. Probavit ille fovitque propositum cæsaris.

46 Bello comparato, cæsar primo anni proxime seq. vere ingenti procerum multitudine stipatus, quorum e numero Franciscus erat, Barcinonem abiit. Eodem venerunt e Lusitania complures viri principes in gloriosi belli societatem adsciti. Erat in his Ludovicus, Lusitaniæ princeps, Joannis III regis, et Isabellæ augustæ frater, quocum tum primum in arctissimam amicitiam Franciscus coiit. Visere ibidem Francisco datum est Joannem de Castro, Indiarum postmodum proregem, aliosque uxoris suæ consanguineos. Obtulerat sese cæsari in istius belli socium; at cæsar, cum jam in eo esset, ut e portu solveret, Matritum reverti jussit, Augustæ præsto futurum, id quod illi molestissimum accidit. Novi quidem, a

multis, una cum cæsare Franciscum trajecisse in Africam, fuisse traditum ; verum nihil hujus apud Ribadineiram, Ceparium, Nierembergium reperio; qui, nescio, quo nomine Francisci in Africam iter silentio tam alto voluissent involvere, cum ejus una cum cæsare in Galliam iter non tacuerint, etsi minorem obtulerit bellum Gallicum laudis et gloriæ segetem, quam Africanum Sed neque Ulloa Vitæ Caroli V scriptor synchronus Borgiam in eorum magnatum retulit numerum, quos in Africam cæsar duxit, ut ait Joachimus Sanacori in Vitæ S. Francisci Compendio num. 12. Voto itaque suo, ut verosimillimum apparet, frustratus est anno 1535; secus autem anno sequenti.

AUCTORE J. B.

47 Bonam Sabaudiæ et Pedemontii partem anno autem occuparat anno 1536 Franciscas I Galliarum insequenti rex,jamque ducatui Mediolanensiimminebat. Verum cæsar ex Insubria exercitum movens ad Varum fluvium sibi viam aperuit, eoque superato, bellum in Provinciam transtulit. Adhuc in Insubribus erat cæsar, cum ad illum Franciscus profectus est non sine amplo comitatu: erant in eo Ruisius Gomesius de Sylva, dein Eboli in regno Neapolitano princeps et E Philippo II Hispaniarum regi gratissimus, et Georgius de Melo, cæsaris anno superiore ad augustam rerumin Africa gestarum nuncius, quos unice, utpote uxoris suæ consanguineos, Franciscus diligebat. Perhumaniter adventantem cæsar excepit, suoque, dum iter faceret, hærere lateri voluit. Postquam in hostium fines ventum est, infesta undique erant itinera, velitationesque continuæ armis itaque pro illius ævi more omnibus onustus procedebat exercitus; idem erat Francisco apparatus, sed illi tum ob immodicum solis æstum, tum ob crassitudinem corporis perincommodus; quod conspicatus cæsar, graviore sese armatu exuere jussit invitum. Orare ille, ut sibi liceret imperatoris exemplum sequi : sed parendum cæsaris imperio fuit. Congressus aliquoties cum hoste, ut lib. 2, § 2 scribit Cienfuegos, e pugna superior rediit. Verum regrediente, qua venerat, ob annonæ inopiam et imminutum morborum contagione exercitum in Italiam Carolo, gravissimum non corpore, sed animo vulnus accepit, ex quo tamen id lucri F fecit, ut, quo esset in amicos animo, ostendere potuerit, novosque sibi ad rerum humanarum contemptum admoveri stimulos senserit.

bellum Galli

48 Militabat sub Caroli signis Garcilassus comitatur ad de la Vega, Garcilassi comitis Feriæ et San- cum, ctiæ de Guzman filius, ac Francisco nostro amicitia conjunctissimus; cui nec flos ætatis, nec generis nobilitas, nec cæsaris favor, nec ingens deerat artis poeticæ et amoenissimi ingenii fama. Forum Julium (Frejus) cæsar ferme pervenerat, cum leucis hinc fere quatuor secus viam regiam, qua Brinonia Forum Julium itur, in castellum quoddam, la tour du Muy dictum, offendit, quo se modica rusticanorum hominum manus receperat ; adortus id cæsaris jussu Garcilassus, dum militis potius, quam ducis officio fungitur, illucque clypeo tectus tentat irrumpere, gravi e sublimi percussus saxo, e scala præceps in terram volvitur. Ita id factum memorat Alvarus Cienfuegos lib. 2, cap. 4, §4; sed paulo aliter Honoratus Bouche in Historia Provinciæ lib. 10, cap. 4, § 9, pag. 582. Audierat amici infortunium Borgia;

ad

AUCTORK

J. B.

in quo vera

amicitiæ specimen præbet:

inde redux

angina

laborat.

ad pugnæ locum (nec enim procul aberat) actutum convolat, in fossam intrepidus insilit, lapsum erigit, suisque inde lacertis exceptum effert. Læsi vulnera curarunt cæsaris medici et chirurgi: Niciam deportato comes Borgia fuit, fidusque astitit, dum vixit. Idem Garcilasso imminentis lethi nuntium detulit; quo nihil ille perculsus, ad mortem sese disponere cœpit, et, hortatore Francisco, de peccatis iterum iterumque confessus, morientium Sacramenta singulari pietatis ardore suscepit : neque pios ejus animi motus accendere ac fovere Franciscus destitit, oblata identidem cruci affixi Sevvatoris imagine, dum cum summa anteactæ vitæ pœnitentia animam Deo Garcilassus reddidit.

49 Digressum ab Italia cæsarem primum

Genuam, dein Barcinonem comitatus est Lombayæ Marchio, quo sub anni 1536 finem appulsi sunt: hinc vero Segoviam Castellæ Veteris civitatem missus a cæsare est, ut augustæ belli eventum exponeret ac de more assisteret; ubi brevi post in vitæ periculum anginæ morbo adductus est. Anno, qui est insecutus MDXXXVII, B inquit Schottus, dum Segoviæ in Carpetanis conventus ordinum haberentur, morbo item anginæ decubuit, ut sanguine pone fauces obstruerentur; sed linguæ licet usum amisisse videretur, mentem tamen in Deum fixam tenuit: ad mortem obeundam animo, quam unquam alias, paratiore, tum quod ab amici obitu magis ipsi vilescere res humanæ cœperant, tum quod plus fiduciæ illi addebat et frequentior Sacramentorum usus et accuratior vitæ ratio. Versabatur tum quidem Isabella Segoviæ, et illic anginæ morbo Franciscus laboravit; verum tum temporis Segoviæ, quod Schottus Ribadineiræ dictis de suo addidit, regni comitia seu ordinum conventus non sunt habiti, sed Montione, quo cum ceteris regni proceribus Franciscum, postquam ab anginæ morbo convaluerat, et Segovia una cum curia Vallisoletum concesserat, a cæsare evocatum fuisse, scribit Alvarus Cienfuegos lib. 2, cap. 4, § 6.

50 Cetera, quæ de Francisco, Segoviæ anginæ morbo laborante, Ribadineira et Schottus referunt, Alvarus Cienfuegos quoque affirmat lib. 2, cap. 4, § 6, ubi ait, ipsummet Franciscum, cum Segoviæ adversa aliquantulum vaC letudine laboraret anno 1559, Societatis tum Commissarius Generalis, dixisse P. Ludovico Santandero, primo recens tum conditi Segoviensis collegii rectori, sese in eadem civitate anno 1537 extremum vitæ subiisse periculum; verum id sibi tum non mediocri fuisse solatio, quod minutius, quam antehac, de peccatis confiteri soleret, singulis nimirum, ut ait Nierembergius lib. 1, cap. 10, mensibus, raro id temporis, maxime inter aulicos ejusdem, cujus erat ipse, ætatis, exemplo. Porro Franciscus e comitiis Montionensibus in Castellam redux novis animis curisque se partim regendæ familiæ, partim augustæ obsequiis, partim denique solitis animi corporisque exercitationibus dedit; ita tamen, ut, siquando venatum iret, strepitu apparatuque uteretur longe minore, ac paulatim vanitati fimbrias magis magisque præcideret.

[blocks in formation]

Protractum bellum Gallicum fuit usque ad Granatam

Isabellæ funus deducens,

annum 1538, quo lætior rerum facies, pa-
ctis decennalibus cæsarem inter et Galliæ re-
gem Pauli III Pontificis cura induciis, Chri-
stianum orbem recreavit, cui tamen gravis-
simum a Turcis periculum imminebat. Cæ-
sar, inita, ut huic occurreret, cum Pontifice
Venerisque belli societate, in Hispaniam re-
diit, ac Toleti, ut in Bellum Turcicum subsi- E
dia compararet, comitia celebravit, in quibus
nihil, quod seu ad augendam lætitiam publi-
cam, seu ad splendorem et magnificentiam
faceret, desideratum fuit. Siquando ludis
publicis augusti intererant, Carolo Franci-
scus, Isabellæ Eleonora, Philippo Hispania-
rum principi Carolus et Joannes eorum filii
comites erant. Verum, ut nihil in humanis
perpetuum est, in acerbissimum luctum om-
nis lætitia repente conversa est inexspectato
augustæ obitu : invaserat illam, ut Cienfue-
gos scribit, mortifera febris, quæ dignissi-
mam principem paucorum dierum interca-
pedine huic luci subtraxit Kalendis Maii 1539.
Lombayæ marchionibus interdixit cæsar, ne
a decumbente secederent, postulatum vero ab
augusta fuit, tum ut uni Eleonoræ liceret de-
functæ corpus attingere, tum ut utrique Con-
jugi ejusdem Granatam deducendi curam cæ-
sar demandaret. Elatum Toleto insigni lugu-
brique apparatu Isabellæ funus, stipante id
cæsaris jussu cum uxore et familia Francisco,
aliisque proceribus fuit, Granatamque dedu-
ctum, urbem Granatensis regni primariam,
in qua templum erat, ut ait Schottus, sepulcris F
Catholicorum regum, avorum Isabellæ, clarum,
Ferdinandi scilicet, qui anno 1492 regnum
Granatense Mauris eripuit, et Isabellæ, e
quorum filia Maria et Emmanuële Lusitaniæ
regibus nata fuit, de qua hic sermo est, Isa-
bella, Caroli V uxor.

52 Granatam, ut jussu cæsaris imperio fue- ac futuram
rat, eunti Francisco id singulare accidit, ut, vitæ conversi-
onem ab appa-
cum pompa sub tempus meridianum quietis
rente sibi avia
causa subsisteret, ipse autem oculos funeri, edoctus,
mentem vero cœlo intentam haberet, Mariam
Henriqueziam, aviam suam, insigni luce cir-
cumseptam sibi visus fuerit intueri, ex eaque
audire, brevi fore, ut præparatam divinitus,
qua Deo famularetur, viam iniret. Gaudium
inter et metum medius confestim Gandiam mi-
sit ad amitam, Franciscam a Jesu, qui quid rei
accidisset, renuntiaret. Responsum fuit, Ma-
riam Henriqueziam diem suum obiisse. Nititur
hujus facti relatio, teste Alvaro Cienfuegos lib.
2, cap. 5, § 3, Mariæ Velasco, comitis de Osor-
no, testimonio, quacum id Francisca a Jesu,

[ocr errors]

A ex S. Francisci ore acceptum, communicavit ; quod Ribadineiram et Ceparium latuit ; qui Mariæ Henriqueziæ obitum anno 1537 illigarunt; quamquam nec sibi ipsis constant. Scribunt enim obiisse Mariam Henriqueziam, transactis in Gandiensi Discalceatarum cœnobio annis 33: unde consequitur, Mariam Henriqueziam religiosæ vitæ institutum fuisse amplexam jam inde ab anno 1504: quod quo fieri pacto potuit, si post Franciscum natum, seu post annum 1510 Gandiense monasterium ingressa fuerit, ut iidem rursus scriptores tradunt? Ab anno 1479, quo natam Mariam Henriqueziam diximus num. 19, usque ad annum 1512, anni numerantur 33: a vero igitur aberrare Ribadineira non videtur, cum illam ait in seculo annos vixisse 33: sed annis 33 religionis substituendi sunt anni circiter 27; ut universim vixerit annis 60; aut anni 25, quod Escolanus lib. 6, cap. 23, num. 7 facit, si anno 1537 obiisse statuatur. Emendandus similiter est Joannes Carillo, qui non solum ait cum Ribadineira Mariam Henriqueziam 33 annos in seculo totidemque in cœnobio B Gandiensi vixisse cap. 3 Vitæ filiæ ejus Franciscæ a Jesu, sed etiam cap. 1 ejusdem Vitæ dixerat, Franciscam, natam anno, ut ait, 1498, jam triennem fuisse, cum patre orbata est; cum tamen jam inde ab anno 1497 ille vitam amiserit: unde fit, ut mater ejus, quæ tum 18numerabat annos, quadriennio circiter serius, quam par sit, ex ejus calculo nata statuatur, anno nimirum 1483. Unde autem idem scriptor compertum habuerit, Mariam Henriqueziam anno 1540 Gandiensis Clarissarum coenobiipræfecturam adiisse, eidemque renunciasse quinquennio post, non perspicio. De cetero aviæ suæ, inquit Schottus, Franciscus ja tura, quod vitæ magistram re consilioque juvantem amisisset, vehementer indoluit: patrocinio tamen, quod Deo potiretur, jam tum se foveri sensit; id quod etiam Ribadineira testatur : sed mox addit Schottus: cujus etiam precibus in Societatem Jesu se, tamquam in portum post esse delatum, existimavit.

C

cadaveris fœ- 53 Ubi porro Illiberim seu Granatam Isaditate percelli- bellæ funus pervenit, mox patuit, non vanam Francisco visionem in itinere adhuc constituto fuisse oblatam. Adiit mox ille sacellum regium, ut creditum sibi depositum coram tabellionibus, testibus, civitatis primoribus, populique innumera multitudine Granatensi archiepiscopo Gaspari de Avalos,ac clero traderet: verum, ne quis fraudi locus esset, priusquam id in majorum monumenta inferretur, facies denudanda; dicendum comitibus sacramentum, id esse ipsum augustæ corpus, omnia denique in Acta publica referenda fuerunt. Retecta porro facie, non modo nullus pristinæ venustatis decor, immo tanta spectantium oculos deformitas perculit, ut non esset, qui augustam in augusta agnosceret; nares item adstantium fætor tantus, ut non esset præter Franciscum ullus, qui subsistere illic diutius aut vellet aut posset. Nemo itaque comitum, augustæ id cor· pusesse jurejurando plane affirmare est ausus. Franciscus ipse qui illud sedulo noctu diuque custodierat, satis habuit, si pro summa, quam ea in re adhibuerat, diligentia, id aliud quam augustæ corpus esse non posse, juraret. Mirum, quam ex eo spectaculo FranciOctobris Tomus V.

[blocks in formation]

54 Depositæ in sacello regio Isabellæ fuerunt et sanctioris exuviæ die vII Maii vespere: parentatum ei- vitæ proposidem diepostero. Concionem habuit Joannes de lum, Avila, orator sacer ea tempestate in primis clarus, qua non tam augustæ laudes, quam rerum humanarum vicissitudinem ac vanitatem gravissimis verbis exposuit, ac Francisci animum usque eo pupugit, confirmavitque in concepto severioris sanctiorisque vitæ proposito, ut domum redux ac parce admodum pransus, arcessitum ad se oratorem eorum, quæ animo agitabat, esse voluerit non conscium modo, sed etiam adjutorem. Vir erat Joannes, ut concionibus ejus scriptisque illustrata testatur Hispania, ac provincia maxime Bœtica, pro- E movendæ divinæ gloriæ ac animarum lucri avidissimus: haud gravate itaque Franciscum audiit, optimis pro ejus conditione ac dignitate consiliis instruxit, commonuitque in primis, ut a tribus, quæ afferre aulicis perniciem solent, sibi potissimum caveret, ambitione, invidia et libidine. His sensim Francisco Deus quasi gradibus perfectiora sectandi desiderium acuebat.

concipit,

55 Alterum item per id tempus jam sponte accedentibus currenti stimulum subdidere acceptæ Gandia eo etiam amite abs amita Francisca de Jesu, Gandiensium jus litteris, Clarissarum, uti eam hoc loci Ribadinera, Ceparius et Cienfuegos nominant, antistite seu abbatissa litteræ, quas ex Hispano, quo conscriptæ fuerunt, idiomate ita vertit Schottus, Ceparii de rebus a B. Francisco gestis interpretem agens: Equidem, Fili mi, cogitabam illo momento de tua ad Deum conversione, valetudinem tuam Sponso, tum vero maxime animæ tuæ salutem commendans. Ibi te vidi genibus adnixum Christum rogare cum lacrymis ac gemitu peccatorum veniam. Vidi et manum porrigere atque erigere, præsentemque polliceri opem. Gratiam itaque, quam potes, maximam F Deo mecum habeto, et majori cura atque amore una mecum obsecundato. De augusta illud bene narro, sacras hic virgines purgante flamma ereptam animam ipsius vidisse et angelicis stipatam choris in æternam subvolasse beatitudinem. Recte hoc loco Ribadineira, qui easdem litteras Hispanice scriptas exhibet, observat, privatis hujusmodi visionibus, utpote errandi periculo sæpe obnoxiis, non continuo esse fidendum certum tamen esse, hujusmodi favores Deum purioribus interdum mentibus elargiri,quales esse eas virgines, ac amitam in primis suam exploratum Franciscus habebat. Multum certe apud illum hæ litteræ valuerunt, quibus perinde ac ceteris,quos diximus, excitatus stimulis, aula abscedere, et domi cum uxore liberisque privatim Deo vivere serio statuit,acreligiosum quemdam Ordinem,si prior

e vita uxor discederet, se ingressurum vovit.

56 Quod animo conceperat Franciscus Grana- illustrique fatæ propositum, exsequi non diu distulit. Per- cinore casequi solutis novemdialibus, ut Alvarus lauda- incipit.

[blocks in formation]

AUCTORE
J. B.

Invitus Calaloniæ prorex constituitur,

sede episcopali, Toletanæ archidiœcesi suffra- cujus securitaganea, insignis: quo ut novus Prorex venit, li bonoque, publico solennique exceptus plausu, eo confestim curas animumque iutendit, ne ullam injuncti sibi officii partem negligeret: non exigua per Gothalaniam ea tempestate grassabatur latronum turba, quibus nec apud nobiles quosdam receptacula deerant: in hos primum animadvertit, dein vero,missis quaquaversum copiis, latrones ipsos persequi non destitit, donec,scelerata manu extirpata,securitati publicæ omnino prospectum foret,etiam cum proprio periculo, quam facinorosorum hominum venationem sibi tum multo jucundiorem fuisse,quam juveni ferarum, dixisse auditus est. Alios supremo affici supplicio, sectaque eorum corpora ad exemplum omnium oculis exponi, alios ad regias triremes deportari jussit. Si quem mortireum addixerat, sacrificia singillatim triginta fieri suo ære jubebat, ut facile, ipsum non homines, sed crimina odisse, cerneres, ut paulo fusius apud Schottum et Nierembergium videre est. Addit Alvarus, etiam latronum principem, nomine Antonium de Roca, captum necique addictum fuisse: adeo vero placuisse cæsari Proregis diligentiam, ut hic felices rerum eventus iteratis litteris sit illi gratulatus.

tus cap. 8, § 1 scribit,augustæ funeri exsequiarum justis,ut ad cæsarem Toletum rediit,officii sui rationem redditurus, continuo aulæ deserendæ,nisi id importunum tum cæsari accidisset, licentiam sibi fieri petiisset. Dum er. go tempus commodum exspectat, insigne facinus edidit,a Ribadineira aliisque præteritum, sed ab Alvaro mox laudato relatum: id autem tale est. Granata redux miserat,qui Ferdinandum,rei maritimæ apud Castellanos præfectum,suis verbis salutaret,ejusque conveniendi locum tempusque exquireret: oborta autem prius fuerat,quam Granatam Franciscus iverat, hunc inter et Ferdinandum nescio quæ de re politica paulo animosior disceptatio: suspicatus hic in duellum sese a marchione Lombaya provocari, aptum duello locum tempusque constituit: at ille, ut in conspectum præfecti venit, advolvi ejus pedibus, culpam in sese omnem transferre, rogare, ignosceret; dignum id sua virtute esse, certoque se scire, factu rum. Hæsit ille primum tam inexspectati speB ctaculinovitate attonitus, arcteque Franciscum amplexus charum deinceps in primis habuit. Sic fere verbis Hispanis Alvarus, non de suo, sed ex jurejurando Mariæ Claræ, virginum Discalceatarum Matritensium abbatissæ, quo hæc testata est, jam relatum facinus sese accepisse ex ore antiquiorum parthenonis sui monialium, Sancto consanguinearum, quæ id itidem ex ipsiusmet Ferdinandi didicerant.

57 Commodiorem dein conveniendi cæsarem occasionem nactus, deserendæ, si per illum liceret, aulæ desiderium patefecit, et, quibus potuit, rationum momentis Gandiam abeundi licentiam conatus est extorquere; sed frustra: quo factum est, ut versari aliquantisper in aula coactus sit. At elapsis aliquot mensibus, ut ait Alvarus § 3, cæsar in Belgium,quo cum exortæ apud Gandenses turbæ vocabant, per Galliam iter meditans, accersitum ad sese Franciscum et S.Jacobiprius equitem creatum, Catalauniæ esse proregem jussit. Submisit ille oneri humeros,sed valde invitus. Mox ita itineri se accinxit,ut simul cæsar in Galliam, ille in Catalauniam cum uxore et liberis mense C Novembri anni 1539, ut idem Alvarus tradit sit profectus: iter vero suum sic instituit, ut Valentia Gandiaque transiret,quo patrem optimum, Joannem Gandiæ ducem, de via salutaret. Gothalania, inter amplissimas Hispaniæ provincias numerata, principatus titulo gaudet: quo tempore eam administrandam Franciscus suscepit, etiam Ruscinonensem comitatum complectebatur, qui dein Gallæ regibus cessit. Appellationem ejus alii a Castellanis, inter Sambrocam et Rubricatum fluvios a Ptolemæo collocatis, derivant: alii ab Otgero quodam Gotlante, cognomento Catalone, a Calalone Aquitaniæ castro (quod umquam in Galliis exstitisse, negat Petrus de Marca, aep. Parisiensis, Marca Hispan. lib. 3, cap. 5) qui Caroli Martelli tempore expeditionem in Hispaniam susceperit, sic dictam volunt: alii denique a Cattis et Alanis Catalauniam vel a Gothis et Alanis, ut etiam Ribadineira interpres Schottus censuit, qui illic sedes fixerint, quorum sanior communiorque, etsi nec ipsa certa sit, videtur sententia.

58 Totius Gothalaniæ caput est Barcino, nobilis ad mare Mediterraneum civitas, et

E

59 Ceteris vero muneris sui partibus non dum præclare minus diligenter vacabat. Sedulo curabat, ut consulit, controversiarum judicia ex æquo et bono, ac expedite redderentur: litigantes ad concordiam sæperevocabat,ditiores ære alieno obstrictos ad solvenda pauperibus ocius debita compellebat, ære proprio pauperes servitute eximebat, ludos litterarios instruendæ juventuti statuit, constituțo iis, qui eam doctrina moribusque inbuebant, salario. Rem militarem accurate gessit, ac ne huc illuc commeantes milites, quidquam detrimenti, qua illis iter erat, inferrent, maxime cavit. Annonæ inopiam,conquisito e Gallia, Anglia et Sicilia frumento, sustulit. Barcinonensem civitatem, qua mare respicit, muris et propugnaculo cinxit, cui S Francisci nomen adhæsit. Cœtus religiosos eleemosynis fovit, eosque,quos e re lauta ad inopiam fortunæ detruserat inconstantia,clam alebat, et operam dabat,ne quis abs sese tristis abscederet. Denique,cujusmodi fuerit Proregis F gubernandi modus et felicitas,universim colliges ex laudato ab Alvaro e Processu Cæsarau· gustano ejusdem civitatis aep. testimonio,quod sic habet: Erat publica vox et fama, quod tempore gubernationis ejus regnabat justitia, temperantia et prudentia, et exclusa erat iniquitas atque malitia, et omnibus communiter videbatur, angelum de cælo descendisse ad eos gubernandos. Hac pracipua fere sunt capita eorum, quæ pro imposita sibi a cæsare provincia gessisse Franciscum, ejus biographi perhibent : dein qualis privatim vixerit, exponunt.

lixis orationi

bus,

60 Franciscum hoc loco, quem paulo ante in- privatim prostar eximii principis secularis depinxerant, veluti Christianæ pietatis cultorem insignem exhibent: laudant eum maxime, neque immerito, ab orationis et pænitentiæ studio, a castitate, a frequenti Sacramentorum usu, brevius quidem Ribadineira, fusius vero Nierembergiuset Alvarus Cienfuegos: præcipua compendio referam. Quod ad orationis studium attinet,refert Alvarus,eum,ex quo in melius mutandæ vitæ propositum conceperat, quotidie,

ut

usui,

A ut primum sese e lecto proripuerat, primis quidem mensibus horas solidas quatuor, dein quinque, ac paulo post etiam sex orationi mentali dedisse hac finita, salutata prius conjuge, rei divinæ mox interfuisse : tum vero rebus publicis ac muneri suo vacasse : septem horas canonicas ex statutis Ordinis S. Jacobi (is Ordo anno 1175, die 3 Julii ab Alexandro III Pontifice summo approbatus fuit) certo item numero Orationes Dominicas ac Salutationes angelicas præscriptis temporibus mente simul et ore recitasse : a prandio colloqui cum suis aliquamdiu solitum, verum de rebus piis. Tempus reliquum, quod quidem ab occupationibus liberum habebat, sacrorum librorum lectioni, pervolvendis studiose globulis precatoriis sanctisque cogitationibus dedisse. Tum delictorum suorum examen instituisse, ac, si quid minus recte admisisset, acriter in seipsum sævire solitum : horas denique tantum quatuor aut subinde quinque somnum capere consuevisse, addit Nierembergius cap. 15. Quod autem paulo ante dictum est, Proregem nostrum prius conB jugem salutatum adire solitum, quam rei divinæ interesset, mirum videri nemini debet: jam enim pii conjuges consensu mutuo continentiæ voto sese obstrinxerant et conjugalem amorem cum fraterno puriorique commutarant, auctore, ut scribit Alvarus, Joanne de Texeda Ordinis S. Francisci.

frequenti Sa. 61 Jam vero quod ad frequentem Sacramencramentorum torum usum spectat, sacrum Eucharistiæ epulum sumpsit singulis diebus Dominicis et festis solennioribus, his quidem in templo metropolitano, illis vero in sacello domestico. Accedebant his etiam dies, quibus id fieri Ordinis S. Jacobi leges præcipiunt: quanta autem id facere animi præparatione soluerit, vel inde colliges, quod, ut refert Alvarus, anno 1539 in Vigilia Nativitatis Domini, nisi septem prius horis continuis divina mysteria meditatus, noxasque rite confessus, ad sacram mensam non accesserit. Tam frequens Sacramentorum usus rarus admodum erat ea tempestate, adeo ut scandalo pene esset, litigantibus ea de re inter se etiam doctis. Neque vero id Prorex inconsulto agebat, sed e consilio insignicum ex Ordine Prædicatorum virorum, Thomæ de Gusman, anno 1539 in Provincialem Hispaniæ electi, et Joannis Myconis, qui Francisco a confessionibus erat: Joannem, ut defuncto Gusmanno successor eligeretur, anno 154] comitia Barcinone in conventu S. Catharinæ martyris habuisse, scribit Franciscus Diagus lib. 1 Hist. Prædicatorum Provinciæ Aragonicæ cap. 62 et proxime præcedentibus aliquot insigni ornat elogio. Eadem de re insuper Franciscus ad S. Ignatium scripsit anno

1542.

consulto ea de 62 Qua id occasione sit factum, accipe. re S Ignatio, Missus anno 1540 in Hispaniam Araozius,

nondum plene approbata a summo Pontifice, ut Orlandinus ad hunc annum num. 99 scribit, Societate, Barcinonemque tempestate ap· pulsus, ita illic egit, ut non exiguum apud Barcinonenses Societatis desiderium reliquerit. Idem in Hispaniam anno 1542 una cum Jacobo de Eguia reversus est, eodem Orlandino teste: ubi Barcinonem attigere, ita civitati se probaverunt, ut omnium fere principum benevolentiam voluntatemque sibi facile adjunxerint in his erat Borgia, Lombayæ tum adhuc marchio, ejusque conjux Eleë

:

nora. Accidit, ut Araozius, dum pia cum Prorege colloquia serit, Eucharistiæ mentionem faceret, et quantus eo in genere esset Ignatius, exponeret. Norat Prorex Societatis Jesu jam a Paulo III approbatæ institutum, et multa de Ignatio præclara audierat: dedit itaque ad Ignatium litteras, quibus ipsum de frequenti Eucharistiæ usu consuleret. Respondet Ignatius fere in hunc modum: cum sibi de ipsius vitæ probitate ex aliorum relatu constaret, arbitrari sese, e re ejus fore, si sacram Communionem cum amore et reverentia octavo die sumeret; eum esse hujus Sacramenti fructum non postremum, ut a vitiis gravibusque noxis homines avocet, vel, si forte labantur, citius faciliusque recipiscant: virum itaque prudentem pariter ac pium sibi deligeret, cujus ea in re consiliis staret. Arrisit Proregi Ignatii responsum, libensque exin nostrorum consiliis usus est.

AUCTORE J. B.

63 Stupore porro digna fuit, qua in se mirisque corusus est vitæ austeritas: cœpit anno 1540 poris omni sibi cœna interdicere, nec adhibere plus in prandio, quam pauxillum olerum, panis et E frigidæ, licet hospites suos laute et pro dignitate exciperet. Cœpit item eam jejunandi, quæ apud PP. Franciscanos tempore Adventus a die iv Novembris usque ad Christi Natalem in usu est, rationem tenere: ejusdem Ordinis, veluti illius tertiarius, devote cingulum gestavit, et in communionem omnium bonorum operum cum uxore et liberis vocatus fuit anno 1541 a Joanne Calvo, Ordinis Minorum generali Ministro, datis ad eum e comitiis Mantuanis hujusmodi litteris : In Christo plurimum dilectissimis et illustrissimis dominis ac dominabus domino Francisco Borgia, marchioni Lombayæ, Cathaloniæ proregi, ac domina Eleënoræ de Castro conjugi, dominæ. Joannæ de Meneses sorori, dominis Carolo, Joanni, Alvaro, Ferdinando, Ildefonso de Borgia eorum filiis, et dominabus Isabellæ, Joannæ, Dorothea, filiabus, nec non dominæ Beatrici de Sosa consobrinæ, Frater Joannes Calvus totius Ordinis Minorum Seraphici Minister Generalis salutem in Domino sempiternam. Cum in summa rerum penuria animi F promptitudo latere non debeat, indignum profecto censemus, et ingrati animi vitio sugillandum, si quam tantis vestris erga nos meritis retributionem non reddamus, quorum judicem multi in nos charitatis affectum certis beneficiorum indiciis, experimur. At vero ea sunt in nostri Religionem instituti vestræ humanitatis officia, quæ temporalis rebus nullis, quibus ab inita professione renuntiavimus, remunerari queant. Ea propter sanctæ dilectioni vestræ, quæ Seraphici Patris nostri Francisci Observantes filios prosequimini, pio mentis affectu prospicientes, nos, qui, licet immeriti, supremum trifariæ Religionis ejusdem apicem obtinemus, prænominatos vos omnes in nostræ confraternitatis consortium, et dum vitam agitis, et vita pariter functos, sincero charitatis amore, qua fungimur, auctoritate recipimus. Ne vero quicquam piis animi vestri desideriis desit, singula etiam quæque ejusdem Ordinis suffragia, omnifariam insuper bonorum quorumcumque spiritualium largitionem vobis liberalius impertimur, ut multiplici suffragiorum adjuti præsidio, et in præsenti augmentum divinæ gratiæ et in futuro æternæ gloriæ

[ocr errors]
[ocr errors]

multæ

« PreviousContinue »