Page images
PDF
EPUB

nee minore fructu Sal.

A que prodigio tantis laboribus, P. Domenecco, ejus socio, teste, par esse potuerit. Cum vero observasset, plerosque e comitatu principis seu viros seu feminas, libros manu passim versare, corrumpendis animis, perdendoque inutiliter tempori, quam pietati instillandæ fovendæque aptiores, ut in cumulum congesti flammis traderentur, effecit.

124 Salmanticam, celeberrimam ea tempestate in regno Legionensi academiam, Sabbamantien agit, tho sancto profectus est magno non modo juventutis studiosæ, sed nobilium, eruditorumque concursu festis Paschalibus ad populum e suggestu dixit, et Dominica Quasimodo seu in Albis in conventu PP. Augustinianorum, ut anno 1608 testatus est Joannes Ribeira, archiepiscopus Valentinus, cujus ea de re verba exhibet Alvarus ex Processu Beatificationis lib. 4, cap. 4, § 3 Vitæ S. Francisci. Plures illic e tanta juvenum copia selectos seculo eripuit, atque in primis, ut supra diximus, Antonium de Corduba Societati adjunxit. Salmantica in dissitas satis regiones misit F. B Joannem Guttierez et P. Domeneccum, retento apud se Bustamantio : Joannem ad P. Mironem, sociis in Lusitaia præpositum, ut hunc itineris, quod in Lusitaniam Borgia inchoarat, certiorem faceret, quod tamen hoc anno, mutata illic rerum, quarum potissimum causa susceptum id fuerat, facie, non confecit: Domeneccum autem graves ob causas in Guipuscoam; utrosque monuit, ut ab itinere reduces non Salmanticæ, sed Tordesillæ se convenirent; ibi se reduces exspectaturum. Huc ipse aliquanto post profectus non alio, quam quo prius, uti voluit diversorio, publico nempe xenodochio.

ticinia edit,

Tordesille va- 125 Patuit hic, oranti Borgiæ rerum occultarum notitiam divinitus interdum fuisse infusam : nam ab oratione aliquando digressus, Bustamantio, F. Guttierez et P. Domeneccum postero die Tordesillæ affuturos, affirmate prædixit. Summa Bustamantius hæc Borgiæ verba admiratione excepit, quippe qui probe norat, id præsciri humana sagacitate industriaque haud posse, nec litterarum quidpiam sive e Lusitania, sive e Guipuscoa ea de re ad C Franciscum fuisse allatum: verum,cum utrumque die postero, ut prædictum fuerat, ab itinere reduces est conspicatus, ambigere porro non potuit, quin ex divino, quem in oratione receperat, afflatu ea esset profecta prædictio. Venit eodem tempore Tordesillam Philippus, Hispaniarum princeps, suam illic aviam visurus; mox Borgiam per nuntium accersiri ad sejussit; verum nondum ad xenodochium, in quo, ut dictum est, hospitium sibi delegerat, nuntius pervenerat, cum principis affatum Borgia postulavit: benevole quidem pro veteri amicitia, sed et pro ea, quam spirabat Franciscus, sanctimonia reverenter a Philippo est habitus; quod si Francisco non potuit non gratum acceptumque accidere, summum tamen concepit animo dolorem, cum e principis ore, Romanam sibi purpuram ex Caroli cæsaris voluntate destinatam audivit : scriptis itaque confestim ad Ignatium litteris, vehementer expetiit, ut imminens tranquillitati suæ naufragium, quoquo modo posset, averteret.

dentemque ex

cussum resti

tuit,

126 Sunt et alia, quæ, dum Tordesillæ substitit, præclare gessit. Accumbebat aliquando una cum consanguineis mensæ, cum Isabellæ filiæ, Lermensi comitis uxori, dens violenter

excussus est; prolapsum humi dentem manu Borgia sustulit, suoque loco restituit; qui statim adeo firmus constitit, ut loco suo numquam deinceps motus fuerit; imo et pluribus post Isabellæ obitum annis, cum ejus alium in tumulum ossa fuere translata, corruptis ceteris, repertus fuerit plane integer et coloris candidissimi: alias item, confabulantibus ad mensam inter se genero, filia, nepotibusque, in hujusmodi verba erupit : « Mementote di"ctorum meorum non multi effluent anni, " cum nostrum aliquis de vita subita morte "decedet: videte, ne quem vestrum impara" tum offendat, aut florens ætas fallat et pro"dat." Haud vanus Borgia vates fuit, nam anno 1558 (ut Alvarus scribit, aliis enim annus 1555 aut 1556 præplacet) Isabellæ Lermensi comiti, fila ducenti, ingruens mors vitæ filum derepente abrupit. Sed jam alio nos Franciscus

invitat.

127 Tordesilla sub idem tempus, quo Phi- unde lippus, profectus, Ognatensis solitudinis desiderio suum in Guipuscuam reditum maturavit: prius tamen, quam Legionensi regno ex- E cederet, Methymnæ (quæ a fluvio Sicco cognomen invenit) Ferdinandum Henriquezium, summum rei maritimæ præfectum ejusque conjugem, ut rogatus fuerat, convenit, ubi apud Franciscanos hospitari voluit, repudiatis Henriquezii ædibus: posteaquam hujus uxoris pietati animique dubiis fecerat satis, vicum Paredes, Castellæ regno fere conterminum adiit: inde, relicto Legionensi regno, in Veteremque Castellam transiens in castrum cæsaris, seu, ut alii loquuntur Sigerici, indigenis Castro-Geritz dictum, divertit; utroque hoc loco consanguinei ejus aliquot affinesve, quos insalutatos præterire noluit, commorabantur. Quinque hinc fere leucis aberant Burgi: civitatis muros, ne retardaretur, subire noluit; obvium tamen juxta hos habuit P. Stradam, eoque ad mediam fere leucam viarum duce et comite usus, inter podagræ dolores in pagum Bellimar, leuca minus Burgis distantem, tandem pervenit : ab itinere fessum suis ædibus excepit Benedictus Uguccionus, Burgensis ecclesiæ canonicus, vir Societatis amantissimus fundatorque collegii, F quod ibidem nostris paucis post annis ejusdem liberalitas pietasque excitavit.

AUCTORE J. B.

128 Casam inde reginæ reversus, benigne Casam-reginæ amiceque a Friæ duce, et Osorni comite, vix repetit, non exhaustis totius corporis viribus, exceptus est. Accessit ingens a febri quartana malum: quod tamen non effecit, quo minus proximorum saluti, quale poterat, studium operamque conferret. Lecto affixus, pietate sermonis, morum pietate et Christianæ tolerantiæ exemplis, si qui in colloquium cum illo venirent, non minus proderat, quam e pulpito publico auditoribus. Quibus diebus febri carebat, publice ad populum verba faciebat, visusque aliquando tum fuit, cum jam maxime ejus ferveret oratio, non hærere, sed subito obmutescere, et extra se rapi, obstupescente interim auditorum corona. Ubi ad se rediit, reliquum orationis rite absolvit; at, cum finem dicendi fecisset, ut importunis curiosorum oculis et quæstionibus forte sese subduceret, é conspectu multitudinis fuga sese proripuit. Concioni intererant, quas dixi, Friæ dux et Osorni comes; quæ, licet multis precibus id satagerent, nihil eorum, quæ il

AUCTORE
J. B.

eoque deducta Clarissarum Gandiensium coloniu,

Ognatum redit operosa quiete fruiturus.

Dignitatem iterum cardi

lius menti oblata fuerunt, valuerunt extun-
dere: elapsis tamen aliquot annis F. Melchio-
ris Marci, cui tamquam superiori parebat,
jussu, id saltem retulit, visam sibi ea in ec-
stasi Clarissæ cujusdam discalceatæ Gandien-
sis, sibi agnatæ et pro meritis dilectæ animam
cælesti gloria septam in cœlum efferri. Rela-
tum mox factum, ut testes alios fide dignos
taceam, legitime dein attestata est, qua de
proxime sermo fuit, Osorni comes.

129 Præsagiebat Franciscus, Gandienses Cla-
rissas, de quibus supra, in Rioiam brevi ad-
venturas clam itaque Friæ duce (quæ forte
ob infirmam ejus valetudinem itineri obstitis
set) illis obviam processit Tudelam usque,
quæ in extremis Navarræ finibus ad Iberum
fluvium sita est: offendit hic primum Maque-
dæ ducem, de quo supra, admodum lætum,
quod Borgiam denuo coram intueri sibi lice-
ret. Post dies aliquot Tudelam pariter adve-
ctæ fuerunt Clarissæ Gandienses, quarum
agmen, quæ reliquis præerat, soror Franci-
sca, Borgiæ, ut diximus, amita ducebat. Quan-
tam ex earum adventu lætitiam ceperit, colligi
B ex eo poterit, quod olim summo eas semper in
pretio habuerat, nunc vero spem conceperat
maximam fore, ut insignes nova ista virgi-
num colonia fructus per Castellam faceret.
Comitari eam honoris causa Franciscus voluit
Tudela in Rioiam usque, donec ad destina-
tum sibi a Friæ duce locum (Casam-reginæ)
pervenisset. Hic perbenigne a Friæ duce et
Osorni comite exceptæ fuere, singulisque ma-
gna in æde conclavia tum communia, tum
privata assignata. Permansit eo loci Franci-
scus aliquamdiu, ut id operis magis magisque
promoveret firmaretque; evenit tamen, ut ali-
quot post annis eo loco excesserint, quarum
aliæ alio, abbatissa vero cum quibusdam aliis
in regium parthenonem, Matriti deinde con-
ditum, emigrarint, ut Clarissarum Matriten-
sium Hist. cap. 8 Joannes Carrillo scribit.

130 His ex sententia apud Casam-reginæ
gestis, alacri animo Ognatum repetiit, deside-
rata iterum tranquillitate fruiturus: ibi An-
tonio Cordubæ ad omne virtutis genus ducem
C se atque magistrum præbuit, qui sub id tem-
pus Salmantica Ognatum sese contulerat, vi-
tæque modum exorsus erat vel ipsis Borgia
oculis admirabilem. Non ita tamen ibi Fran-
ciscus delituit, quin repente prodiret in publi-
cum, si quando id proximi salus ac divini no-
minis gloria exigebant. Exercebant id tem-
poris odia mutua binæ in Biscaia familiæ
non sine incolarum scandalo et publicæ pacis
perturbatione: non difficillimis per Biscaia
juga itineribus, non precibus, non lacrymis
pepercit Borgia, dum dissidentium duces et
capita in perpetuæ pacis ac amicitiæ fœdus
coire compulit. Hæc omnia fere ex Alvaro, qui
singulatim magis uberiusque, nec eodem pla-
ne ordine res gestas S. Francisci, quo Ribadi-
neira, descripsit, præterquam quod hic varias
Francisci, dum Ognati fixam habitationem
habuit, excursiones veluti in unam conflet, ut
paucis multa, et veluti unico obtutu perlu
stranda, lectoris oculis subjiciat. Nunc utrum-
que porro audiamus.

131 Ribadineira lib. 2, cap. 5 memorat, magnum iterum Borgiæ, cum quietam lætamque nalitiam decli- Ognati vitam duceret, objectum fuisse periculum; cui tamen Ignatii potissimum prudentia ereptus feliciter fuit, ne in purpuratorum

nal,

patrum numerum a Julio referretur; rem D autem sic se habuisse: visus cæsari est Borgia in primis dignus, quem Julio III offerret, Romana purpura exornandum, quod reipsa cæsar præstitit. Annuit facile Julius cæsaris precibus, quibus Cardinalium consensus quoque accedebat: veritus Ignatius, ne, si ad dignitates hujusmodi fenestra Societatis hominibus aperiretur, ingens hæc ex ea re detrimentum caperet, ut ne id fieret, omnem lapidem movit: sed Pontificis mentem flectere res fuit ardua et difficilis. Persuasit tandem, ut Francisco quidem, quam ei cæsar postulabat, dignitatem offerret, sed ad eam acceptandam invitum non cogeret; ita cæsari, ita Cardinalium cœtui, ita denique Francisco simul et universæ Societati satisfactum iri. His de rebus certior factus Borgia, rem eo usque provectam vehementer doluit: at ut intellexit, Ignatii prudentia periculum jam esse dissipatum, datis ad Pontificem litteris, quas par erat, pro oblata sibi dignitate gratias egit. Ita Ribadineira loco cit., eodemque fere recidunt, quæ Orlandinus ad annum 1552 sub principium lib. 12 Hist. Societatis Jesu refert. His E addit Alvarus, Joannem Manrique de Lara, Naxeræ ducis filium, a cæsare Eniponto Romam fuisse missum anno 1552 die xvIII mensis Martii, ac in mandatis habuisse, ut galeros purpureos quatuor peteret, primum Borgiæ,alterum Didaco de Tavera, Giennensi dein episcopo, tertium Antonio de Corduba, marchionis de Plego seu Priegi, ut Schottus loquitur, filio; quartum denique Joanni de Velasco; sed tum quidem temporis soli Borgia id honoris fuisse decretum: Antonium vero Cordubensem, repudiato Cardinalatu, Societati sese Borgiaexempload dixisse, jam diximus supra. 132 Vix abierant duo a dissipata hac tem- quot et alias, pestate, ut Alvarus scribit, menses, cum novum cum dignitate cardinalitia certamen, cujus etiam Ribadineira laudatus meminit, subeundum Francisco fuit, et quidem priori acrius et vehementius. Casam-reginæ una cum Bustamantio diverterat fovendæ confirmandæque Clarissarum, quæ eo recens, ut vidimus, habitatum venerant, pietatis causa, cum nihil tale exspectanti redditæ sunt a Joanne Poggio, Sedis Apostolicæ legato, litteræ, qui- F bus ad oppidum S. Dominici de la Calçada, non procul Casa-reginæ in Rioia situm, evocabatur. Philippus enim, Hispaniarum princeps, ut cardinalatum a Borgia repudiatum intellexit, Pontifici institit, ut vel reluctantem ad oblatos honores admittendos suo urgeret imperio: Pontifex vero Poggio injunxit, ut, quibus posset modis, Francisci animum expugnaret, ac, si opus esset, rationibus præcepti minas adderet, non tamen id, ne fallere datam Ignatio fidem Pontifex videretur, imponeret. Fecit imperata non segniter Poggius: sed rationum pondere, et efficaci Borgiæ, divinitus afflati, facundia victus, mutato consilio, auctor Philippo Julioque fuit, ne ad ea redire compellerent Hominem, quæ, ut olim generose ultroque abjecerat, ita toto animo aversari constantissime pergeret. Quamquam vero Borgia ab oratione non imparatus ad eam luctam ac· cesserat, felicem tamen hujus exitum amitæ suæ Franciscæ a Jesu ejusque sociarum fu- = sis ad Deum precibus referebat acceptum. 133 Argumenti, in quo versamur, affinitas fecit, ut laudati sæpe S. Francisci biographi,

non

I

fecil.

emisse etiam

ad eam non aspirandi vo

10,

non observato temporis ordine, sub unum

quasi obtutum, quotquot deinceps (non enim

AUCTORE
J. B.

postremum Borgiæ, quod modo relatum est, S XI. Dioecesim Calagurritanam

certamen fuit) Pontifices summi, aliique seu ecclesiastici, seu seculares, principes viri,qui cardinalatus dignitate auctum Borgiam voluere,congesserint,protulerintque in medium. Philippus, Hispaniarum princeps, ut partim Nierembergius et partim Alvarus tradunt, priusquam in Angliam anno 1554, Mariam, Henrici VIII filiam, et Angliæ reginam matrimonio sibi juncturus, trajiceret, denuo a Julio III Borgiam Cardinalium cœtui adjungi petiit: verum ne eam sibi conferret dignitatem, a Julio Borgia scriptis litteris enixe est deprecatus: idem vero Joanna, Philippi soror et Lusitaniæ princeps, ne ea dignitate invitus ornaretur, scriptis Londinum ad fratrem litteris fecit. Ita vero factum scribit Alvarus, ut a Borgia votum exegerit Ignatius, quo ad nullam sese, sive intra, sive extra Societatem dignitatem aspiraturum, nedum eamdem sine Pontificis præcepto admissurum; imo ad B Societatis præpositum, si quem eo aspirare comperisset, sponderet delaturum, quod et libenti animo præstitit, et ejus exemplo in Societate dein propagatum, a quatuor vola professis perpetuo fuit observatum.

134 Biennio post, defuncto Ignatio, ut comitiis Societatis interesset, Romam proficisci decreverat; at, posteaquam a Paulo IV exspectari se, ac abs illo paratum sibi galerum cardinalitium intellexit, itineri Romano vale dixit, ut absentis nihil Paulus meminisset.Bis eadem mens, idemque propositum Pio IV fuit; primo quidem cum vicarius generalis, dein cum Societatis Præpositus esset. Pius vero V in animo habuit, Borgiam ad suscipiendum eum dignitatis gradum etiam præcepto adigere; verum plus humilis Viri vota orationesque, quam principum Pontificumque valuere consilia; quippe qui multa lacrymarum et sanguinis vi, ut ex ore ejus P. Gaspar Fernandez, cum illi Romæ a confessionibus esset, aliquando audivit,eam a Deo gratiam consecutus fuerit, ut vitam prius, quam Societatis habitum deserturus esset. Quid quod et de impoC nendo ejus humeris, defuncto Pio V, summi Pontificatus onere cogitatum fuerit? Testimonium huic rei legitimum dixit Thomas Borgia, Cæsaraugustanus archiepiscopus, S. Francisci frater,his partim verbis conceptum : Cardinalis Paleotus mihi mandavit, ut pro viribus procurarem ducere Patrem Franciscum dominum meum ad Romanam curiam in electionis occasione: quia ipse sciebat, quod multi ex Cardinalibus adhærebant suæ Paternitati reverendissimæ etc. Agebat tum Ferrariæ Borgia apud ducem, qui passus haud est, eum a se avelli, quod ægri vitam periculo expositam nollet. Porro Franciscus,cui id nescio quo rumore didicisset, a Deo obtinuit, ut vel Roma abesset, cum novi Pontificis electio fieret, vel e vita decederet, teste P. Ludovico Santandero, cui id ipsemet Borgia retulit. Sed jam missis, quas recusavit, dignitatibus, ad labores ejus apostolicos revertamur.

[ocr errors]

E

:

:

et Burgensem excolit iter
ejus in Lusitaniam in Hispa-
niam redux collegiorum aliquot
semina jacit.

La litems, quem ducis Villæ Hermosa,
a litteris, quas die x Novembris anni Diœcesim
Calagurrita-

sororem vero suam, dedit (videsis Alvarum
Cienfuegos lib. 4, cap. 6, § 1, ubi eas Hi-
spanice recitat) liquet, Borgiam ad finem pro-
perante jam anno febri immunem non fuisse,
visumque fuisse,ut ad aliquem Cantabriæ por-
tum, Ognato tamen haud admodum remotum,
mutandi aeris causa sese reciperet : patet item
ex iisdem, etsi valetudine affectum, rerum
tamen, quæ ad Societatis incrementum face-
rent, ne tum quidem curam deposuisse, ut qui
iis litteris collegii Burgensis rem sorori suæ
serio commendatam voluerit. Vix a febri con-
valuerat, quin a Joanne Bernardo Diaz, Ca-
lagurritano episcopo, qui Tridento in dioece-
sim suam redierat, humanissimis evocatus
litteris fuerit, ut, quos alibi fructus fecerat,
Calagurri quoque colligeret,ubi opimæ messis
spem magnam faciebant populi clerique, ut
Alvarus tradit, licentia, morum corruptela,
scandala publica, gravesque nobilium simul-
tates et odia. Calagurrim profectus Borgia est
mense Martio, sacrasque mox conciones exor-
sus, dicendi ardore vehementiaque ita popu-
lum clerumque brevi commovit, ut tanta ac
tam repentina morum mutatio episcopo Cala-
gurritano nihil minus visa fuerit, quam pro-
digium. Pari dein labore fructuque Juliobri-
gam (ita nonnulli id oppidum, quod Logronno
Hispannis dicitur, et ad Iberum fluvium, qua
Castellam a Navarra secernit, situm est,voca-
vere) apostolicis sudoribus, comitante ipsum
Calagurritano præsule, irrigavit.

nam

excolit.

F'

136 Egerat interea Romæ cum Ignatio Car. et Burgensem dinalis de Mendoza, Burgensis archiepiscopus, ut, cum diœcesios suæ exstirpare vitia, moresque corruptos in melius emendare vehementer optaret, id negotii Francisco daret. Paruit Ignatius Mendozæ votis, et Juliobriga die xv Aprilis anni 1553 egressus Borgia novam, addito sibi socio Antonio Corduba, provinciam solerter aggressus est. Plerisque diebus ad populum dixit; innumeri fuere,quorum confessiones excepit; non paucos e primaria nobilitate viros exercitiorum S.Ignatii ope atque subsidio ad insignem constantemque pietatem instruxit; plurimas etiam leges instructionesque congessit,et Mendozæ transmisit, quibus, si ita videretur, ad diœcesim rite utiliterque administrandam uteretur: hos vero labores subiit et exantlavit, invitis plerumque febribus,quibuscum identidem luctari cogebatur; nihilo tamen secius numquam suggestum, nisi comite singulari quadam et mirabili tum dicendi vi et efficacitate, tum firmitudine vocis, verba facturus ascendebat.

137 Finita missione Burgensi, Lusitaniam profectus in adiit: evocatus eo jam ante fuerat Joannis III Lusitaniam, Lusitaniæ regis litteris, quas ipsi, Vergaræ

AUCTORE

J. B.

el a familia re

gia

C

in Guipuscoa adhuc agenti, P. Ludovicus
Gonzales attulerat; verum id temporis non.
dum ita confirmata validaque medicorum ju-
dicio valetudine erat, ut capessendo citra vitæ
periculum itineri Lusitano par esset: cum
vero Burgis ageret, P. Hieronymo Natali,
Societatis per universam Hispaniam commis-
sario, qui tunc Ulyssipone versabatur, Lusi-
taniæ reges,quibus Ludovicum regis fratrem,
et Joannam Lusitaniæ principem Alvarus ad-
dit, suum iterato Francisci coram videndi de-
siderium manifestarunt. Ad hæc Natalis:
nihil quidem sibi juris in Franciscum esse,
quem nominatim a commissarii potestate
Ignatius exemisset: verum quid principum
voluntatis esset, sese facturum, ut Borgia sci-
ret: nec porro dubium sibi esse, quin ille
egregiis tantorum principum in Societatem
meritis obsecundaret, et,quod par esset,redde-
ret. His de rebus certior factus a Natali Bor-
gia,continuo in viam se dedit una cum P. Bu-
stamantio: Castella egressus Salmanticam in
regnum Legionense pervenit: hinc digressus
B septimo post die Conimbricam,quæ Lusitaniæ
civitas est ad Mundam (Mondego) fluvium sita,
attigit, verum non absque prodigio,quo Fran-
cisci precibus cælitus datum est,ut Bustaman-
tius ex altissimis rupibus una cum jamento,
cui insidebat, in præcipitia vel ipso aspectu
horrenda prolapsus, evidentissimum certissi-
mumque vitæ periculum incolumis et illæsus
non procul Conimbrica evaserit, ut e Ribadi-
neira Schottus in Vita S. Francisci num. 87
aliique ejusdem biographi fusius memorant.
Porro, ut Alvarus scribit lib. 4, cap. 6, § 3,
confestim acConimbricham venit, etsi inde di-
scedere continuo vellet, nostrorum externo-
rumque humanitate, precibus, lacrymisque
coactus est sex dierum moram ibidem facere,
non externorum modo, sed nostrorum in
primis solatio fructuque insigni; ne unus
quidem ex his fuit, quin conscientiæ suæ ar.
cana Francisco gaudens lætusque panderet,ple-
nusque solatio et alacritate abs illo discederet.

138 Conimbrica post bidui iter Ulyssiponem
venit pridie Kal. Septembris, a regibus singu-
lari humanitate exceptus, inquit Ribadineiræ
interpres Schottus; quod quam vere a Ribadi-
neira dictum sit, luculentius ex iis, quæ Al-
varus lib. 4, cap. 7, § 1 addit, patebit: urbem
subeunti, inquit ille, obviam ivere Nuntius
Apostolicus, archiepiscopus Ulyssiponensis,
dux Aveiri, bini ducis Brigantini fratres,
aliique e Lusitaniæ nobilitate non pauci. Col-
legium Societatis ingresso mox adfuit e regis
familiaribus Petrus Carvallo, qui felicem Bor-
giæ regis sui verbis gratularetur adventum :
idem fecere Catharina regina, Ludovicus re-
gis frater, et Joanna, Philippi II soror, Jo-
anni Lusitaniæ principi nupta. Interrogatus
a Carvallo, venissetne ex itinere fatigatus?
Sum, inquit, nonnihil : sed ex titulo, quem
mihi adjicis (Dominum honoris causa vocave-
rat) multo magis. Die postero in collegio quie-
tis capiendæ causa regis jussu sese continuit,
qui tamen Borgia ob frequentes procerum cu-
riæque principum salutationes et congratula-
tiones molestissimus accidit: tertio vero in
colloquium cum regibus venit secundum Al-
varum: quamquam id Orlandinus lib. 13
Hist, Societatis Jesu num. 47 altero ab adven-
tus ejus die factum tradat,quod et Nierember-
gius facit lib. 2, cap. x1 Vitæ S. Francisci. Or-

landini verba e quibus insuper,quantis huma

nitatis officiis exceptus in aula Lusitana D fuerit, intelliges, lib. 13, num. 47 hæc sunt: Postero die invitatur a regibus ad colloquium. Cujus ad ingressum rex pariter et regina consurgunt, et perbenigne pariter aliquanto spatio occurrunt. Ac rex quidem sibi detraxerat pileum, quem honorem ne ducibus quidem ipsis, ac regni sui proceribus unquam habebat: cumque ad benignitatem adderet, instans, ut protinus assideret, evicit humilitas ac modestia Patris, ut de more gentis regem de genibus affaretur; nec unquam, quamvis sæpius jussus consurgere, et in sella ad id parata requiescere, Vir modestissimus tantum honoris admisit: quem tamen ei reges honorem non habebant ut duci, non enim tantum forsan dignarentur; sed ut Viro sancto, qui, quæ ceteri tantopere admirantur et stupent, ipse contemneret pedibusque protereret.

139 Nec minus honorifice postea (pergit honorifice ex post pauca Orlandinus) soror eum Philippi II ceptus, Joanna, principis Joannis conjux, sororque regis Maria, atque Elisabetha Eduardi regis fratris E uxor, et Ludovicus, item regis frater, vir suavissimis atque optimis moribus, exceperunt. Quotidianas rex Joannes ex aula, teste Alvaro § 2, dapes Borgiæ misit: idem regina factitavit,horumque exempla æmulata est cetera familia regia : verum in illis unum placuit illud, quod sibi inde suppeterent, quæ Ulyssiponensibus xenodochiis elargiretur. Bis illi indies,dum Ulyssipone fuit,ædes regiæ adeundæ fuerunt, et quamquam ab his collegium intervallo satis longo distabat,uti lectica numquam voluit. Catharina regina, cum levi eum morbo affectum audisset, sciretque lecto uti, neque velo, neque tegmine superius munito, e panno viridi conopeum misit, addens, nullum se vilius in aula sua reperisse; ita futurum rata, ut eo uti Franciscus vellet, quod, si pretiosius foret, certo illum abjecturum, non ignorabat: frustra tamen reginæ cura et industria fuit: nam vel id splendidum nimis Francisci modestiæ et paupertati fuit, et vel hoc solo nomine, quod ab aula profectum id muneris esset, displicuit adeo, ut eo uti noluerit. Ex quibus quidem affatim liquet, quanta in eum fuerit Lusitanæ curiæ et regis in primis familiæ benignitas et veneratio.Sed quas F tam insigni benevolentiæ vices Franciscus rependit?

140 Frequentes in sacello regio coram rege, concionum familia regia et aulæ proceribus conciones ha- suarum buit, quibus et curiæ vitia libere simul et fortiter redarguebat: dictis fidem ac pondus addebat dicentis cum dignitas pristina, tum integerrima sanctissimaque vitæ morumque ratio, verbis perpetuo consona. Catharinæ reginæ volupe in primis fuit e sacro pulpito perorantem audire, quem olim sibi, cum Tordesillæ esset, in epheborum nobilium numero ministrasse, meminerat. Ludovico, regis fratri, quem supra Societatem expetiisse diximus, gratissimum accidit, initam jam olim in Hispania, cum Tunetanæ expeditioni sese cæsar accingeret, cum Borgia amicitiæ necessitudinem arctioribus nexibus constringere et confirmare: et quamquam suopte is ingenio ad virtutem ac pietatem natus factusque videretur, Borgiæ tamen opera industriaque se ipso longe major evasit. Piissimos hujus principis mores, licet in Borgiam magna ex parte redundent, pluribus haud prosequor, quod id affatim a Francisci biographis præstitum

[ocr errors]
[ocr errors]

ingentes fruc

tus

[ocr errors]

in aula

A præstitum sit, ut vel ea, quæ infra Ribadineiræ interpres Schottus in Vita S. Francisci num. 88 et seq.refert,luculenter evincunt.

141 Crebro item regina de rebus, ad animæ salutem pertinentibus, cum eodem consilia contulit; crebro Joannes, Lusitaniæ princeps, ejusque uxor Joanna: principum vero vesti giis,quæ in aula versabantur, nobiles matronæ virginesque inhæsere: coibant sæpe vespere in aliquod sacellum una cum regina Borgiam audituræ: hinc factum,ut frequens Sacramentorum usus in aula brevi invaluerit adeo, ut singulis octiduis de peccatis confiterentur: sategit etiam Borgia,ne cœptæ pietatis ardor aliquando intepesceret aut interiret, ut curiam diebus Dominicis festisque viri aliquot e Societate prudentes doctique accede rent,quorum munus esset, vel confitentibus de peccatis aures præbere, vel legis Christianæ præcepta explanare,vel monere principes of ficii ac boni exempli, quod ipsi potissimum ceteris fidelibus deberent. Cultum Deiparæ B Virginis in aulam Lusitanam istiusmodi invexit invento: schedulis aliquot præcipuas Dei Matris virtutes laudesque inscripsit ; virtutibus singulis ad has impetrandas congruas totidem orationes addidit: pari de in schedularum numero reginæ, principis, ceterarumque nobilium feminarum nomina singulatim adscripsit. Tum vero utræque schedula, ut sors dabat, junctæ ea lege distribuebantur singulis, nec octiduo ad eam, quam sibi sors obtulisset, virtutem singulari studio eniterentur, additamque iis orationem indies recitarent. His aliisque id generis institutis ea brevi morum mutatio in aula Lusi. tana facta est, ut liberioris ingenii et linguæ nonnemo fuerit, qui Borgiam eo consilio ad curiam accessisse, diceret, ut palatium regis converteret in monasterium, cujus tum sane ædes regiæ præ se speciem ferebant.

142 Verum Joannæ principi vehementer id inventum placuit: Borgia vero,oblata sibi opportunilate utendum ratus, longius provexit industriam. Quod inventum, inquit Orlandinus ad annum 1553, num. 49, cum mirum in modum arrisisset Joanna, Borgia, qui immensa quadam cupiditate flagrabat incitandi homiC nes ad virtutem, pro sua mercede poposcit, ut, quæ mater esset princepsque familiæ, ea cum aula sua universa ad honorem Virginis (cujus natalis dies tum celebrabatur) animum repurgaret, et alimentis deinde cælestibus confirmaret. Quod cum facile impetrasset, ipsemet lectus ad id sacerdos, divinissimam Hostiam, antequam inciperet distribuere, manu tenens, pauca verba, sed ardentia fecit, ostendens, quis esset is, quem manibus sustinebat, quæ ejus majestas et sanctitas: quanta e contrario suscipientis illum hominis vilitas pravitasque. Ad quæ verba, eo prolata sensu ac tempore, ingens consecutus est audientium motus. Ex eoque tempore in principis aula octavo quoque die sacra illa mysteria, minimum autem quinto decimo, obiri salubriter serioque cœpta sunt. 143 Amplam itaque Franciscus in aula Lusiponensi col- sitana laborum suorum et opimam colligebat ligit; messem; verumtamen officio sibi suo deesse visus fuisset,nisi civium pariter et promiscuæ multitudinis saluti animæque commodis laborum suorum partem subinde tribuisset. Variis in templis, ut Alvarus lib. 4, cap. 7, § 3 scri

et urbe Ulys

bit, publice ad populum verba fecit, ac nominatim die XXI Septembris, festa S. Matthæi luce, in collegio Ulyssiponensi S. Antonii, quo ad eum audiendum non modo Ulyssiponenses incolæ, sed etiam cum universa curia rex ipse convenerunt; cujus concionis quamquam meminerit Ribadineira, non tamen hujus Latinus interpres Schottus. Maximos item animorum motus excivit Kal. Octobris ad S. Rochi, præsentibus iterum Lusitanis regibus, principibus ac proceribus; inter quos templo digressus Joannes Lusitanus princeps dixit, hunc sese oratorem cum voluptate audire, qui non minus factis, quam verbis peroraret. Venerat eo die in possessionem illius ædis regia auctoritate Societas,quæ amplissimæ dein Ulyssiponensium professorum domus exordium fuit, qua in re multum Francisci auctoritas et gratia valuit. Intra domesticos collegii lares nihilo aliter procul dubio fuit, atque Conimbricæ fuisse supra diximus ex Alvaro § 4 id addi speciatim potest, fuisse, cum in collegio S. Antonii Borgia degeret, nonnullos e sociis, qui in vocation e sua vacillarent quidem,sed brevi Borgiæ hor- E tatibus confirmati resipuerint, et arreptum vitæ genus constanter exin sequi perrexerint.

:

AUCTORE J. B.

144 His rebus in Lusitania gestis, Ulyssi- quod Eborz pone discessit die v Octobris inde Eboram item venit; monitus a Ludovico Henricus, alter regis frater, tnm Cardinalis et Eborensis archiepiscopus, dein vero Lusitaniæ rex, Franciscum mox ab adventu suo amicissime convenit, ac, ut die postero cathedrali templo ad concionem diceret, impetravit. Non longe inde sub in tempus aberat Georgius Melo, is, quem Borgiæ, cæsarem in Galliam secuto, socium adhæsisse diximus. Summopere is quidem Borgiam pro antiqua amicitia coram alloqui avebat; sed prohibebat id alloquium, qua Georgius tenebatur, febris: in viam tamen se dedit ausu temerario quidem, sed felici: necdum enim Eboram pervenerat, quin, jam depulsa febri, pristinæ valetudini sese restitutum senserit. Posteaquam amice congressi sunt, confiteri de peccatis Francisco Georgius voluit: qua ex re tantopere tum animo, tum corpore recreatus est, ut corpore quidem prorsus incolumis ad suos rever- F sus sit; animo vero deinceps non minus ad virtutem incaluerit, quam paulo antea corpore. Hæc de Georgii Franciscique conventu Alvarus, forte ex P. Dionysio Vasquez,quem paulo ante, ubi de Henrici et Francisci Eborensi congressu loquitur, laudat.

145 Ebora Villam - Vitiosam a duce Brigan- et Villa-Vitiotino invitatus repente itineri se dedit, eo con- sx facit. silio, ut prius duci Theodosio præsentem se sisteret, quam ille obviam sibi honoris causa fieret: verum octo circiter leucarum iter emetiendum Francisco erat, ut, quo invitabatur, perveniret: atque adeo moneri tempestive de ejus adventu dux Brigantinus potuit, uti reipsa contigit. Non procul Villa-Vitiosa Franciscus aberat, cum multa nobilitate septum obviam sibi ducem Theodosium habuit: ut in conspectum mutuum venere, ex equo dux desiliit, Franciscus vero, factus duci propior, nec tanto se honore dignum existimans, rubore perfusus, ad ducis pedes sese humi prosolvit dux ita jacentem mox amplexus ad palatium usque deduxit, ibique detinuit per aliquot

« PreviousContinue »