Page images
PDF
[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

Tarda feneftratis figens vestigia calceis. 85
Talis, uti fama eft, vaftâ Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per luftra ferarum,
Sylveftrique tulit genti pia verba falutis
Impius, atque lupos domuit, Libycofque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
Dormis, nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus ?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum !
Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata fub axe, 95
Dumque pharetrati fpernunt tua jura Britanni:
Surge, age, surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui referata patet convexi janua cæli,
Turgentes animos, & faftus frange procaces,
Sacrilegique fciant, tua quid maledictio pofsit, 100
Et quid Apoftolicæ poffit cuftodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjećtam ulcisere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrofæ,
Thermodoontea nuper regnante puella.
At tu fi tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hofti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit, 110
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant foleis dare bafia reges.
Nec tamen hunc bellis & aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,

Quælibet

[graphic]

105

[graphic]
[merged small][ocr errors][ocr errors]

Hic inter cæmenta jacent præruptaque faxa,
Offa inhumata virum, & trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis femper fedet ater ocellis, 145
Jurgiaque, & ftimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta filentia Manes .
Exululant, tellus & fanguine conscia ftagnat. 150
Ipfi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, & Prodotes, nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, fcopulosum, atrum feralibus umbris
Diffugiunt fontes, & retrò lumina vortunt;
Hos pugiles Romæ per fæcula longa fideles

155
Evocat antiftes Bab: lonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exofa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus noftro conjungere mundo :
Illuc, fic jubeo, celeri contendite greffu, 160
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex & pariter fatrapæ, scelerata propago,
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ
Confilii focios adhibete, operisque ministros.
Finierat, rigidi cupidè paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cælos Despicit æthereâ dominus qui fulgurat arce, Vanaque perverfæ ridet conamina turbæ, Atque fui caufam populi volet ipfe tueri.

Effe ferunt fpatium, quà distat ab Aside terra 170 Fertilis Europe, & fpectat Mareotidas undas; Hic turris pofita eft Titanidos ardua Famz

Ærea,

[graphic]

Ærea, lata, fonans, rutilis vicinior aftris
Quàm fuperimpofitum vel Athos vel Pelion Offz.
Mille fores aditusque patent, totidemque feneftræ, 175
Amplaque per tenues tra slucent atria muros :
Excitat hic varios plebs agglomerata fufurros ;
Qualiter inftrepitant circum mulētralia bombis
Agmina mufcarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen. 180
Ipsa quidem fummâ fedet ultrix matris in arce,
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis fonitum exiguum trahit, atque leviffima captar
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tot, Ariftoride fervator inique juvencæ - 185
Ifidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito natantia fomno,
Lumina subjectas late fpectantia terras.
Iftis illa folet loca luce carentia fæpe
Perluftrare, etiam radianti impervia foli: 190
Millenisque loquax auditaque visaque linquis
Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax
Nunc minuit, modo confi&tis fermonibus auget,
Sed tamen à noftro meruisti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna 'cani, nec te memoraffe pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli
Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmiffo alloquitur, terrâque tremente: 200
Fama files ? an te latet impia Papiftarum
Conjurata cohors in meque meofque Britannos,

195

Et

« PreviousContinue »