Page images
PDF
EPUB

PRAXIS LOGICÆ

ANALYTICA EX DOUNAMO.

Ad Cap. Tertium RAMIÆ Dialecticæ.

“ Exemplum primum est caufæ procreantis et conservantis ex Ovidii primo de Remed.

Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte,

Fac monitis fugias otia priina meis.
Hæc, ut ames, faciunt: hæc quæ fecere tuentur;

Hæc funt jucundi caufa, cibusque mali.
Otia fi tollas, periere Cupidinis arcus,

Contemptæque jacent & fine luce faces."

In fingulis, quæ ad efficientis doctrinam illustrandam afferuntur, exemplis, tria consideranda funt, efficiens, effectum, efficiendi modus. In hoc exemplo cffectum est amor, efficiens eft otium, quod amorem efficit duplici modo, tum procreando, tum conservando, ut in fecundo disticho poeta docet. Dispositio autem hujus exempli (ut pleniorem ejus analyfin instituam) fyllogistica est. Quæftio, quam poeta concludendam proponit, hæc eft; fugiendum esse otium ei, qui ab amore immunis efse velit : eaque duobus fyllogifmis concluditur : in priori argumentum tertium ducitur ab effectis quidem otii, amoris verò caufa procreante et conservante, hoc modo: amoris procreans et conservans caufa vitanda est ei, qui ab amore ipso liber effe velit ; otium verò amoris procreans et conservans caufa eft; otium igitur fugiendum est ei, qui ab amore liber esse velit. Propositio deeft. Afsumptio in fecundo disticho primò fimpliciter proponitur, deinde altera ejus pars de conservante per fimilitudinem cibi illustratur. Conclufio præcedit in primo disticho. Secunda ratio est consectarium ex assumptione prioris fyllogismi deductum. Otium est causa procreans et conservans amoris ; ergo sublato otio, amor tollitur. Cujus propofitio et fundamentum est logicum illud axioma; sublata causa, tollitur effectum, quæ propofitio fi addatur, plenus erit fyllogifmus.

pars

Exemplum fecundum ibid. ex Æneid. 4.

“Non tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,

Perfide ; fed duris genuit te cautibus horrens

Caucasus, Hyrcanæque admorunt ubera tigres." Hic effectum est Æneas. Causæ efficientes, pater, mater, nutrix; modus autem efficiendi non unus : parentes enim liberos efficiunt procreando, nutrix verò conservando. Disponitur autem hoc exemplum axiomate discreto. Anchises et Venus non sunt Æneæ parentes, ut Didoni placet, fed horrens Caucasus et duræ cautes : Hyrcanæ autem tigres ut nutrices ubera admoverunt.

Exemplum tertium est folitariæ caufæ, cap. 4, ex

Æneid. 9.

“ Me, me adsum, qui feci, in me convertite ferrum :

O Rutuli: mea fraus omnis: nihil ifte nec ausus
Nec potuit.

[ocr errors]
[ocr errors]

In hoc exemplo effectum est cædes Rutulorum. Efficiens hujus cædis Nysus. Quod autem ad modum attinet efficiendi, effecit, ut ipse de fe ait, solus. Dispositio autem hujus exempli fyllogistica est. Qui folus auctor est cædis, is folus est occidendus. Ego verò, inquit, solus auctor cædis fum; ergo, &c. Propofitio deest : assumptio continetur veríu 2. Mea fraus, i.e. culpa omnis, quam probat remotione sociæ caufæ, nihil iste nec ausus est, &c. Conclufio versu 1. Me, me scilicet occidite, in me convertite ferrum, &c.

Ejusdem caufæ exemplum aliud, in oratione Ciceronis pro Marcello. “ Nam bellicas laudes folent quidam extenuare verbis, easque detrahere ducibus et communicare

cum

cum multis, ne propriæ fint imperatorum : et certè in armis militum virtus, locorum opportunitas, fociorum auxilia, classes, commeatus multum juvant: maximam verò partem, quafi fuo jure, fortuna fibi vendicat, et quicquid eft profperè gestum, id penè omne ducit fuum. At verò hujus gloriæ, Cæfar, quàm es paulò ante adeptus, focium habes neminem : totum hoc quantumcunque eft, quod certè maximum eft, totum inquam, eft tuum. Nihil tibi ex ista laude centurio, nihil præfectus, nihil cohors, nihil turma decerpit : quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina fortuna in iftius fe focietatem gloriæ non offert: tibi cedit, tuam effe totam ac propriam fatetur.” Hoc exemplum continet plenam comparationem à minore ad majus, ad amplificandam Cæfaris laudem clementiæ. In proto exemplum eft caufarum, quæ cum aliis efficiunt. Effectum est victoria; efficiens imperator, non quidem folus, sed cum aliis, quarum aiia principalis eft, et imperatori, quafi focia fortuna : aliæ adjuvantes et ministræ, cujufmodi quinque recensentur, militum fortitudo, locorum opportunitas, fociorum auxilia, classes, commeatus. In apodofi exemplum habemus folitariæ caufæ : effectum est clementia in Marcellum, præftita, cujus causa et quidem fola eft ipse Cæsar; eaque illustratur remotione caufarum adjuvantium. Scopus Ciceronis est, ut oftendat Cæfarem plus laudis ob clementiam mereri, quàm propter res gestas : idque oftendit ex collatis inter fe efficiendi modis, quod nimirum rerum geftarum Cæsar non folus auctor fuerit, clementiæ verò præstitæ folus. Jam verò efficiens plus laudis vel vituperationis meretur, quæ fola quid facit; quæ verò cum aliis, minus. Sic igitur hæc ratio potest conclu. di. Cujus Cæsar folus auctor est, id plus meretur laudis

, quam cujus folus non est auctor. Rerum in bello gestarum folus auctor non eft; clementiæ verò in Marcellum præstitæ folus ; proinde clementia Cæfaris plus meretur laudis, quàm res in bello gestæ. Hujus fyllogifmi affumptio tantum in hoc exemplo proponitur ; ejusque prior pars enumeratione causarum adjuvantium, posterior remotione earundem illustratur.

Ibidem exemplum caufæ instrumentalis primo de Nat. Deor. “ Quibus oculis animi intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi à Deo atque ædificari nondum facit ? Quæ molitio ? quæ ferramenta ? qui vectes ? quæ machinæ ? qui ministri tanti operis fue runt ?” Syllogismus sic sese habet. Qui instrumenta non habuit, is mundum non creavit : Deus instrumenta non habuit ; ergo, &c. Hujus fyllogismi propofitio falíislima deelt; conclufio præcedit ; assumptio sequitur : eaque per inductionem quandam fpecierum illustratur, · Utraque au. tem tum affumptio tum conclufio per interrogationem έμφατικωτερον negatur. .

[blocks in formation]

PETRI RAMI

VITA,

EX

JOANNE THOMA FREIGIO,

Recisis Digressionibus, defcripta.

Petrus Ramus natus est anno millefimo quingentesimo decimo quinto. Ejus avus, ut ipse in præfatione fuæ Regiæ Professionis memorat, in Eburonum gente, familia imprimis illustri fuit: fed patria à Carolo, Burgundionum duce, capta et incensa, in Veromanduorum agrum profugus, ac fpoliatus, carbonarium facere coactus est: hinc Ramo “ carbonarius pater” probri loco objectus : fed pater agricola suit. Puer vix è cunis egressus, ut ipse in Sheckiano epilogo de fe narrat, duplici peste laboravit. Juvenis invita modisque omnibus repugnante fortuna, Lutetiam ad capessendas artes ingenuas venit. Erat ftatura corporis grandi ac generosa, vultu mitissimo, moribus in tegerrimis, valetudine firma ac robusta, quam perpetua abftinentia continentiáque et continuo labore etiam firmiorem reddidit. Lutetiæ magisterii titulum fufcepturus, problema hoc fumpfit; quæcunque ab Aristotele dicta essent, commentitia effe.”

Attoniti novitate atque insolentia problematis examinatores ac magiftri, per diem integrum, sed irrito conatu, magistrandum, ut vocant, oppugnarunt. Ex hoc fortuito fucceilu, anfam deinceps feriò et liberè in Ariftotelem animadvertendi et inquirendi arripuit. Logicámque imprimis, utpote inftrumentum reliquarum artium expolire instituit (ut ipfe pluribus perfequitur in epilogo, l. 5,

Schola

[ocr errors]
« PreviousContinue »