Page images
PDF
EPUB

Ilia tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus abdit opes. Ah quoties cum tu clivoso fessus Olympa

In vespertinas præcipitaris aquas, Cur te, inquit, curfu languentem Phœbe diufno

Hesperiis recipit Cærula mater aquis?
Quid tibi cumTethy! Quid cumTartessidelympha,

Dia quid immundo perluis ora solo?
Frigora Phœbe mea melius captabis in umbra,

Hue ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior e gelidd veniet tibi somnus in herba:,

Hue ades, & gremio lumina pone meo. Quaque jaces circum mulcebic lene susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas. Nec me (crede mihi) terrent Semeleia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo Cum tu Phœbe tuo sapientius uteris igni,

Hue ades, 6c gremio lumina pone meo. Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunf. Nune etenim toto currit vagus orbe Cupido, Languentesque fovet folis ab igne faces.

Infbnuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa sejnescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant, Hymenæe, per urbes,

Littus io Hymen, & cava saxa sonant. Cultior ille venit tunicaque decentior apta,

Puniceum redolet vestis odora crocum.

Egrediturque frequens ad amœni gaudia vcris

Virgincos auro cincta puella sinus. r

b r [unum,

Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus

Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septena modulatur arundine pastor,

Et sua quæ jungat carmina Phyllis habcr. Natvia nocturno placat sua sydera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit 01ympo,

Convocat §c famulos ad sua festa Deos,
Nunc etiam Satyri cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro,

1

C c 3 . SylSylvanusque sua Cyparissi fronde revinctus, Nec puduit Phœbum virides gestasse corymbos,

Semicaperque deus, scmideusque caper. Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per fata luxuriat fruticetaquc Mænalius Pan,

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres,
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi Nympha pedes, Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, & fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant ccelo præponere sylvas,

Et sua quifque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miseris, te Jupiter aurea terris

Sæch, quid ad nimbos aspera tela redis? Tu saltem lente rapidos age Phœbe jugales

Qua potes, & sensim tempora veris eant. Brumaque productas tarde ferat hispida noctes,

Ingruat & nostro serior umbra polo.

Elegia sexta.

Ad Car ohm Diodatum ruri commorantem. Qui cum Idibiis T>ecemb. fcripfijset, & sua carmina

hand satis felicem operam Mufis dare fe pojse ajjirmabat^ hunc habuit responsum.

V /f"*tto sanam non pleno vcntre salutem,

Nec sinit optatas posse scqui tenebras? Carmine scire velis quam te redamemque colamquei

Crede mihi vix hoc carmine scire queas. Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quam bcnesolennes epulas, hilaremqueDecembrim

Fcstaque cœlifugam quæ coluere Deum, Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per tepidos Gallica musta focos. Quid queritis refugam vino dapibusque poesin?

Carmen amat Bacchum, Carmina Bacchus amat.

[graphic]
[graphic]
[ocr errors][merged small]

Atque hederam lauro præposirisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euœ

Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris:

Non illic epulæ non fata vitis crat.
Quid n\si vina, rosasque racemiferumque Lyæunj

Cantavit brevibus Tcia Musa modis? Pindaricosque inflat numeros Teumesius Evan,

Et rcdolet sumptum pagina quæque merun?. Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Eleo pulvere fuscus equcs j Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen, Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu,

Mentis alit vires, ingcniumque fovet. Massica fœcundam despumant pocula venam,

Fundis & ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phœbum

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te

Numine composito tres peperifle Dcos.

« PreviousContinue »