Графични страници
PDF файл
ePub

STEPHANI BYZANTII

ETHNICORVM

QUAE SVPERS VNT

EX RECENSIONE

AVGVSTI MEINEKII

TOMUS PRIOR

BEROLINI

IMPENSIS G. REIMERI

MDCCCXLIX

BIBLIOTHEQUE

DE L'UNIVERSITÉ

DE GAND.

PRAEMONITUM EDITORIS

Cum iustae praefationi scribendae et tempus desit et

animus, in earum mihi rerum commemoratione acquiescendum esse video, quas lectorem scire maxime interest, ceteris quae de Stephani opere eiusque epitome dicenda habeo alteri volumini reservatis.

Codices igitur versavi tris, Rehdigeranum Vossianum Parisiensem, quibus accedit quae codicis instar habetur editio Aldina. praeterea usus sum lectionibus, quas ex Perusino libro Jacobus Gronovius, ex duobus Palatinis Lucas Holstenius excerpserunt.

Horum librorum qui primum locum obtinet Rehdigeranum primus descripsit et comparavit Franziscus Passovius Opusc. p. 225 sqq. non indignum fuisse quem iterum excuterem plurimis exemplis cognovi.

Rehdigerano non multo inferior est Vossianus (Ms. graec. Voss. F. 20), cuius utendi mihi potestatem fecit officiosa Jacobi Geelii comitas. scriptus est codex saeculo decimo quarto, forma maxima, foliis constans 221, versibus 29 singulis. supplementa et lacunas fere easdem habet quas Rehdigeranus. adhibuit hunc librum iam Berkelius, sed desultorie et negligenter.

De duobus, quos bibliotheca Parisiensis habet, codicibus adhibui eum, quem potiorem iudicavit Emilius Millerus (lournal des Savans a. 1838). eum cum fere cum

« ПредишнаНапред »