Page images
PDF
EPUB

ACTA

SANCTORUM

quotquot toto orbe coluntur, vel a catholicis scriptoribus celebrantur

QUÆ EX LATINIS ET GRÆCIS, ALIARUMQUE GENTIUM ANTIQUIS MONUMENTIS

COLLEGIT, DIGESSIT, NOTIS ILLUSTRAVIT

JOANNES BOLLANDUS, Theologus,

SOCIETATIS JESU

SERVATA PRIMIGENIA SCRIPTORUM PHRASI.

Operam et studium contulit GODEFRIDUS HENSCHENIUS, ejusdem Societatis Theologus.

EDITIO NOVISSIMA, CURANTE JOANNE CARNANDET

JANUARII TOMUS SECUNDUS

X MEDIORES DIES COMPLECTENS.

PARISIIS

APUD VICTOR PALMÉ, BIBLIOPOLAM,

VIA SANCTI-SULPICII, 22.

STANFORD LIBRAS Y

JAN 24 1902
STACKS

282,12

A188
f

EMINENTISSIMO PRINCIPI

FRANCISCO BARBERINO

S. R. E. CARDINALI VICECANCELLARIO.

SANCT

ANCTORUM animæ, EMINENTISSIME PRINCEPS, in manu Dei sunt. Acta eorum, et corpora pleraque, præsidio exemploque relicta in terra mortalibus: quamquam et hæc rediviva olim pompa triumphali evehentur in cœlum : illa vero jam Dei digito descripta sunt in libro Vitæ. At quæ humanis monumentis, ad eruditionem posterorum, ipsorumque laudem Sanctorum, consignavere Majores nostri, ea et diaboli furor quondam Gentilium armatus crudelitate, nunc etiam Hæreticorum, abolere conatur, et ipsa consumit vetustas, et (fatendum est enim) ævi fortassis superioris inscitia suppressit, nostri fastidium.

Ea me stimulavit caussa, ut eruere e latebris, ac deterso diuturni situs squallore proferre in lucem discussa apteque recensita molirer. Opus vero universum DE SANCTIS cui dicarem, nisi SANCTISSIMO PATRI URBANO, quem Christus Divinæ suæ voluntatis interpretem, Vicarium potestatis constituit, omnisque Judicem sanctitatis? Ab eo Tu secundus occurristi, cui vellem deberemque alteram illius consecrare partem operis. Non diffido fore, ut ultro URBANO Patruo probetur labor hic meus, quem, ac vitam omnem, Sanctorum gloriæ, Ecclesiæ dignitati, ipsiusque nominatim propugnandæ auctoritati dicavi : sed ubi Tu Patronus accesseris, multo etiam serenior affulgebit, animosque ad reliquum consummandum opus sufficiet, benignissimæ radius URBANITATIS.

Jussisti me pridem, EMINENTISSIME PRINCEPS, hunc a Te favorem sperare, qui me in extremis hisce oris terrarum commorantem nosse non es dedignatus; vilem homuncionem, in eminentissimo ipse constitutus dignitatis et sapientiæ fastigio. Nempe ut magni Numinis proprium est, cuncta intime pervadere ac rimari; ut Supremi Pastoris, nullam vel in ultimo orbis angulo, quantumvis abjectam oviculam gregis sui negligere; id videris Tuum esse voluisse, qui tam propinquo ad utrumque gradu accedis, ut intelligas quid singuli ubique moliantur ac designent operis, quod quidem ad Ecclesiæ videatur utcumque ornamentum pertinere.

Suscipe igitur, EMINENTISSIME PRINCeps, lucubrationes has meas, quarum ultro sæpius apud varios e nostro ordine dignatus est meminisse. Eas si Tibi probari sensero, tanto impensius reliqua Divorum gesta

dilucidanda

dilucidanda aggrediar et si quid minus assequar ipse, exemplo fortassis alios provocabo, majore præditos eruditione; ut quæ me fugerunt, ipsi e ruderibus venerandæ antiquitatis exsuscitent. Fuit ea temporum nostrorum felicitas, ut multa Sanctorum corpora, dudum oblivione consepulta, reperta sint, ipsiusque auctoritate et munificentia URBANI in honorificentiorem locum reposita. Annuant quoque illud Colites, ut pridem ignorata, vel fœde vitiata ipsorum Acta, veteri quidem habitu plenoque gravitatis, sed pura et a suo repurgata squallore, vulgentur. Tu conatus tenues meos, PRINCEPS EMINENTISSIME, qua hactenus, benevolentia provehe. Id te submisse obtestor, æternum

Eminentiæ tuæ devotissimus cliens

JOANNES BOLLANDUS.

« PreviousContinue »